Spintria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Spintriae Pompeiis inventae
ad sinistram: libidines[1]; ad dextram: numerus
ad sinistram: numerus; ad dextram: libidines

Spintria est tessera nummis similis, quam homines fortasse regno Caesarum ineunte cudebant, quorum in altera parte actus sexuales, in altera numerum quemdam inscriptum videre poteris.

De verbo[recensere | fontem recensere]

Verbum, cuius verisimilis etymologia sit Graece σφιγκτὴρ ('sphincter') vel σφίγκτης ('cinaedus')[2], apud antiquos verbum non rem, sed exoletos designabat. Ezechiel Spanhemius, doctus vir Genavensis, primum anno 1664 has lascivas tesseras coniunxit commentationibus, quas ad infamiam Tiberio inferrendam Suetonius composuit de insolitis libidinibus a Caesare in insula Capreis excogitatis. Nam in scriptis Suetonii verbum ipsum invenitur. Spanhemius profecto iam extante designatione uti statuit, et hunc sensum spintriae apud viros doctos recentiores introduxit. Antiqui vero quo nomine uterentur ad istas tesseras designandas, hoc omnino nescimus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Quamvis pecunia antiqua crebre facileque inveniatur, hae tesserae sunt perrarae, et, quo rariores, eo ardentius exquiruntur ab iis qui nummos colligunt. Bonus Simonetta et Laurentius Riva, in opere anno 1981 edito,[3] 184 tesseras adhuc cognitas scrutaverunt, quae spintriae habentur. Magna pars harum rotundarum tesserarum, 20-23 mm diametro, ex aere sunt, nonnullae etiam ex oricalcho. Nobis cognoscuntur spintriarum varia genera, numero quindecim, quorum in recta fronte videre poteris libidines duorum hominum, in aversa fronte autem numeros, praecipue ab uno usque ad sedecim, cinctos linea punctisve circuli formam adfectantibus, quae decora cinguntur corona. In multis spintriis etiam littera A ante numeros II, IIII, vel VIII inscribitur. Incertum est num in his spintriis numerandi sint pauci nummi ex aere qui non solitos duos, sed unum hominem tantum ostendunt; nam rem quamdam veneream describunt, ut nudam mulierem, Pan deum mentula erecta, vel alia. Sunt etiam spintriae quorum recta facies effigiem alicuius, nec res venereas ullas monstrat.

Interpretationes[recensere | fontem recensere]

Quomodo spintriis uterentur, hoc adhuc non satis constat. Ezechiel Spanhemius, 17° saeculo, unus e primis qui spintrias in manu tenuerunt, censuit eas res esse quae spectatoribus dabantur ut in theatrum intrare eis liceret, quod antiqua scripta commemorant. Postea alia consilia nata sunt. Nam sunt qui tradant eas tesseras ad thermas vel theatrum intrandum; vel etiam usui fuisse in lupanaribus, quia in averso pretium ostendatur rei ipsius quae venundabatur.

Theodorus V. Buttrey spintrias, in libello anno 1973 edito, in latiore contextu perscrutatur: eroticis tesseris insuper adiungit eas quae deos vel effigies ostendunt. Buttrey censet ea quae pertinent ad numeros in aversa fronte maioris momenti esse quam varias figuras quae in iis nummis inveniuntur. Cum credat istas effigies Caesarum aut propinquorum illorum esse, censet Buttrey spintriis percussis eosdem annos adscribere ac regnis Caesarum illorum, id est inter annos 22 et 37 p. C.n. Buttrey existimat ambo genera tesserarum, et quae libidines et quae alia describunt, coniugi posse quia pars numerum ostendens multorum nummorum cum effigiebus eadem est ac ea nonnullarum teserarum quae libidines ostendunt. Itaque, omnes tesserae eidem fabricae tribuendae sint. Inscriptionem "AVG", quae saepe pro numeris invenitur, Buttrey interpretatur ut abreviationem verbi "Augustus", vel "Augusta", vel horum verborum plurali modo; quod etiam ad domum Caesarum alludit. Credebat etiam infamiam Tiberii ad quam Suetonius historicus 2 saeculo historias suas edidit, etiam e talibus tesseris crevisse. Num autem contemporanei nummorum percussorum ad mores Caesaris retulerint, Buttrey non adfirmat. Neque adfirmare vult huic aut illi usui has res fuisse, sed negat necessariam esse coniunctionem inter usum et imagines, quod praecipue faciunt ei qui censent eas in lupanaribus usui fuisse; quod antiqui eis ad ludendum uterentur, hoc probablius credit[4].

Bonus Simonetta et Laurentius Riva non idem ac Buttrey putabant. Existimabant figuras magni momenti esse, itaque tesseras cum effigiebus in rationem non retinuerunt. Litteram A quam quidam nummi ferebant abbreviationem esse censent pro vocabulo As aut Asses; ergo spintriis ad pretium solvendum usi essent. Nam antiqui scriptores commemorant non solum Tiberium, sed etiam alios Caesares prohibuisse, ne nummi – qui omnes effigiem suam ostendebant - in lupanari tenerentur. Sic spintriae tesserae fuissent, quae venumdarentur viris lupanar ingredientibus. Simonetta et Riva, spintrias, secundum speciem earum, in tres partes diviserunt, adductis in rationem eis quae antiqui scriptores commemorant, et eas in ordine temporum disposuerunt. Tiberio regnante, iam erant plumbeae tesserae hunc ad scopum; hae ab ipsis lupanaribus percussae essent. Spintriae vero stricto sensu non ante Flavianos regnantes editae sunt.

Sic Simonetta et Riva, coniecerunt Vespasiani officinae spintrias aeneas emisisse, quae rursus in publico commutabantur cum pecunia, ut Caesar tributum exigere posset. Post Domitianum, nihil probat spintrias iam in usu fuisse. Auctores conantur suam interpretationem corrobare subsidiis scriptis quae numismata et tesseras nummerarias commemorant. Inscriptio "AVG" refert ad ludos Augustales, quorum publica celebratio erat, nam in tali contextu, i.e. in coniunctione cum venereis imaginibus, hae litterae Caesarem Augustum ipsum significare non potuissent.

Ceterum, non bonae scientiae est assumere imagines venereas cum quaesto meretricio tam arte coniungi. Sic credebatur olim, quia innumerae imagines venerae Pompeiis inventae sunt, hac in urbe lupanaria permulta esse. Nunc autem constat multas ex imaginibus huius generis et in ordinariis cauponis et multis in cubiculis non insolitas fuisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. V. Buttrey, The Spintriae as a Historical Source. In: The Numismatic Chronicle. Nr. 13, 1973, S. 54–63.
  • Bono Simonetta, Renzo Riva: Le tessere erotiche romane (spintriae). Quando ed a che scopo sono state coniate. Chiesa, Lugano 1981.
  • Luciana Jacobelli: Spintriae e ritratti Giulio-Claudii. Bd. 1. Spintriae e scene diverse. L'impianto iconografico. Centro Culturale Numismatico Milanese, Mediolani, 2000.
  • Ursula Kampmann, Honni soit qui mal y pense oder Was machte man eigentlich mit den Spintrien?

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pompeji#Prostitution zu Pompejis vermeintlich allpräsenten Bordellen

  1. Sic Aegidius Forcellini rem definit: "libidines absolute dicuntur lascivae imagines, quae in tabulis, vel in poculis pingebantur, aut sculpebantur, quales fuisse dicuntur, quae Philaenidis, aut Elephantidis schemata obscoena repraesentabant. Plin. 33. Hist. nat. praefat.
  2. P. Chantraine,Dictionnaire étymologique du grec, p. 1077. Spintria e verbo σφίγτρια, quod autem nullis in fontibus invenitur.
  3. Le Tessere erotiche romane, spintriae, quando ed a che scopo sono state coniate, 46 p., Lugano, Gaggini-Bizzozero, 1981
  4. Ursula Kampman (art. cit.) spintrias comparat chartis lusoriis.