Jump to content

Ioannes Foy-Vaillant

E Vicipaedia
Tabula picta eius vultum exhibens.

Ioannes Foy-Vaillant, nonnumquam brevius Ioannes Vaillant, rarissimo Joannes Fides Vaillantius[1] - natus Bellovaci die 24 Maii anno 1632, mortuus Parisiis die 23 octobris 1706 - fuit numismatista Francogallicus qui multa opera Latine publicavit. Primus enim separatim de nummis Ptolomaeorum, de nummis Seleucidarum, de nummis Arsacidarum, secundus post Ioannem Harduinum de nummis Imperatorum Romanorum in urbibus Graecis cusis et Graece inscriptis, de nummis coloniarum Romanarum scripsit. Peregrinationes in Orientem quoque suscepit regi suo Ludovico XIV qui tum locupletissimam et lautissimam nummothecam in Europa colligere cupiebat, rariora numismata aliasque antiquitates ut coemeret.

De familiaribus necessitudinibus

[recensere | fontem recensere]

Honesto loco ortus Ioannes erat filius Ioannis Foy et Franciscae Delacroix ; patrem tres annos tantum natus amisit et ab avunculo magno Nicolao Vaillant qui dotes insignes infantis perspexerat educatus et adoptatus tam eius nomen quam hereditatem adiit. Anno 1654 Antoniettam Adrian, filiam cuiusdam advocati, uxorem duxit quae ei tres filias peperit antequam praemature anno 1661 obiret. Tunc Ioannes Vaillant Ludovicam, uxoris defunctae sororem, matrimonio secum iungere cupiens Romae consedit ut a papa licentiam derogatoriam impetraret, sine qua incestum tale coniugium haberetur. Quae altera ei causa fuit praeter antiquitates cur tam saepe Romae commoratus sit. Quo matrimonio anno 1664 Romae celebrato tres filii et una filia nati sunt. Maximus natu filiorum Ioannes Franciscus (1665-1708) vestigiis patris ingressus et ipse in Academiam Inscriptionum adlectus est ita ut apud academicos collegas adposito nomini sive 'patre' sive 'filio' distinguerentur. Contra duo minores natu cursum militarem secuti sunt. In summa praecipue hominum qui officia iurisdictionis emerant et eorum familiarum necessarius erat.

Iuri primum studuit et advocatus in Parlamentum Parisiense iam receptus mox medicinae studiorum cursum absolvit nec tamen aegris curandis operam dedit sed, invento in vicinia thesauro numismatum antiquorum, totus se numismaticae studio convertit. Tum Petrum Seguinum velut Mentorem quendam Lutetiae coluit a quo apud aulam regiam et eruditos commendabatur. Nomini titulum suum "Doctorem Medicum" adponere solebat ac mox "regium antiquarium" addidit, postremo "ducis Cenomanensium antiquarium" (ille dux filius Ludovici XIV erat). Annis 1683-1685 novo catalogo Nummothecae regiae operam dedit[2] et anno 1701 in Academiam Inscriptionum et Numismatum tunc primum a Ludovico XIV creatam adlectus est, quae academia anno 1716 nomen mutavit Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum facta.

Collectorem quoque studiosum fuisse ex eo apparet quod in libris suis ad figuras quorundam nummorum aeri incisas saepe legitur ː "Ex Museo nostro".

De peregrinationibus

[recensere | fontem recensere]

Romae saepe manebat unde anno 1670 Ludovici XIV mandato in Ottomanicum imperium profectus inter alias urbes Smyrnam, Constantinopolim, Nicomediam, Prusiam adiit ː numismata ceterasque antiquitates colligebat, inscriptiones antiquas describebat, quarum magnam partem postea Iacobo Sponio publicandam tradidit. Delineatorem quoque, Gulielmum Grelot, secum circumagebat monumentorum effigiem ut retineret. Relationem huius peregrinationis inchoaverat cuius fragmenta manuscripta et adhuc inedita apud Bibliothecam Francicam[3] legere licet.

Quo amore numismatum flagaret ut manifestum facerent omnes auctores qui de vita Ioannis Vaillant quicquam rettulerunt casum anni 1674 narraverunt ː cum enim Romam navigaret ille praeclarus numismatista a piratis captus et Algeriam abductus captivitatem pati coactus est donec auctoritatem suam rege Francorum interponente quinto tandem mense liberaretur. Cum in Franciam rediret et denuo piraticam navem in longinquo adspexisset, metuens ne thesauro quem secum ferebat spoliaretur pretiosissimos nummos aureos hausit. Ac postquam periculum piraticum effugit paulatim nec sine multo labore per fluxum ventris antiqua numismata reciperavit.

Inter multas alias memorandae sunt adhuc peregrinatio in Persida anno 1679[4] facta ubi materiam libri posthumi (Arsacidarum imperium, 1725) invenit et alterum iter in Asiam Minorem anno 1685.

Breviora scripta quoque publicavit ut Observationes quas ultimae editioni a se curatae Selectorum Numismatum antiquorum[12] Petri Seguini subiunxit aut libellum Ad totius Europae antiquarios. Utrum laurea Eumenio Pacato concedenda ?[13] quo Antirrhetico Ioannis Harduini respondit in controversia quam cum illo erudito de nummis coloniarum iniit. Pleraeque dissertationes breves in Academia prolatae anno 1717 apud seriem librorum Mémoires de l'Académie inscriptam in lucem Francogallice prodierunt[14]. Hae sunt ː

  • Dissertation sur l'année de naissance de Jésus-Christ découverte par les medailles antiques
  • Du titre de Néocore dans les médailles grecques frappées sous les empereurs romains
  • Dissertation sur une médaille de Zénobie trouvée dans les ruines de Palmyre
  • Dissertation sur les médailles de Vabalathus
  • Des congiaires marquez sur les médailles des empereur romains (tomus I, p.335).

In alio periodico erudito, Journal de Trévoux mense Ianuario anno 1702, simili modo invenies ː

I. Vaillant anno 1688 aeri incisus.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Ita nominatus a Claudio de la Feuille in Vita anno 1744 publicata. Quae latinizatio in titulis librorum ab ipso Vaillant adhuc vivo editis non legitur.
  2. Antoine Schnapper, Curieux du Grand siècle, 1994, p.301. Marie Veillon p.52.
  3. BNF, Fonds Rothschild, A XVII, 830-835.
  4. De relatione manuscripta vide Victor Lebmond (1927).
  5. Recensio critica apud Ephemerides eruditorum, 1692.
  6. Hagae-Comitum : apud P. Gosse & J. Neaulme, 1732
  7. Ibidem
  8. Joannis Harduini... Nummi antiqui populorum et urbium illustrati, Parisiis : excud. F. Muguet, 1684.
  9. Apud Guglum librorum
  10. Apud universitatem Heidelbergensem
  11. 172 tabulae aeneae descriptionibus praepositae sunt.
  12. Lutetiae, 1684.
  13. Sine loco, 1692.
  14. Mémoires de littérature tiréz des registres de l"Académie Royale des inscriptions et Belles Lettres, t.2
  15. Tunc primum seorsum publicatum. Anno priore in Raccolta d'opuscoli scientifici tomo 32 pp.273-300 iam in lucem prodierat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]