Eurytion
Appearance
In mythologia Graeca Eurytion ( Εὐρυτίων, Latine nonnumquam Eurytus), Ixionis et Nubis cuiusdam Iunonis speciem praebentis filius, fuit centaurus qui ad nuptias Pirithoi et Hippodamiae invitatus et ebrius nuptam rapere voluitː ita pugnam Lapitharum et centaurorum commovit qua ipse periit[1]. Eius nomen e verbis Graecis εὖ (bonum) et rhyton (vas cornuforme ad vinum potandum) ductum videtur, sic vitium eius indicans. Secundum Hyginum ab Hercule occisus est quia Deianiram petisset. Secundum Diodorum Siculum[2] ab Hercule occisus est quia Hippolytam rapere voluisset.
Poeta Latinus Ovidius Homeri narrationem sequebatur his versibusː
nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. Eurytus Hippodamen...[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic in Odyssea.
- ↑ Bibliotheca historica IV.33.1. Vide etiam Apollodori Bibliothecam II.5.4-5.
- ↑ Metamorphoses XII.219-224
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Homerus, libro vicesimo primo Odysseae 295–305
- Hyginus mythographus Fabulae 33
- Ovidius, libro duodecimo Metamorphoseon 219-44
- Pausanias, libro quinto Descriptionis Graeciae X.8 (loco quo sculpturas templi Iovis Olympiae describebat).