Latinitas bona

Tacuinum sanitatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lectrix Tacuini sanitatis: marginale primi folii exemplaris Florentini saec. XIV (Bibliotheca Laurentiana Plut.18 sin.7)

Tacuinum (vel Taccuinum) sanitatis (a nomine Arabico تقويم الصحة taqwīm aṣ‑ṣiḥḥa, i.e. 'tabularium sanitatis') est titulum Latinum operis medici Arabici 12o saeculo ab Elbochasim de Baldach compositi. Qui liber 13o saeculo Panormi aut Neapoli Manfredo Siciliae rege (1258–1266) suadente Latine versus postea 14o et 15o saeculo textu magnopere redacto illuminationibus auctus magna fruebatur fama.

Manuscripta adhuc exstantia, in interrete accessibilia[recensere | fontem recensere]

Illuminatio e Tacuino sanitatis Casanatensi.
Tabulata
Illuminata
  • Tacuinum sanitatis Parisiense, saec. XIII exeunte, Bibliotheca Nationalis Francica (Lutetiae), MS. lat. 6977 Textus Catalogus
  • Tacuinum sanitatis Leodicense, ca. 1380, Bibliotheca Universitatis Leodicensis (Leodici), MS. 1041 Imagines paucae
  • Tacuinum sanitatis Vindobonense, Lombardia ca. 1385-1390, Bibliotheca Nationalis Austriaca (Vindobonae), MS. series nova 2644 Textus Bibliographia
  • Theatrum vel Tacuinum sanitatis Casanatense, Lombardia ca. 1390, Bibliotheca Casanatensis (Romae), MS. 4182 Textus
  • Tacuinum sanitatis Parisiense alterum, Lombardia ca. 1395-1400, Bibliotheca Nationalis Francica (Lutetiae), MS. nouv. acqu. Lat. 1673 Textus Catalogus
  • Tacuinum sanitatis Rothomagense, ca. 1450, Bibliotheca Municipalis Rothomagensis (Rothomagi), MS. Leber 1088, MS. 3054 Textus
  • Tacuinum sanitatis Parisiense tertium, ca. 1450, Bibliotheca Nationalis Francica (Lutetiae), MS. lat. 9333 Textus Catalogus
  • Tacuinum sanitatis Vindobonense alterum, ca. 1450/1475, Bibliotheca Nationalis Austriaca (Vindobonae), MS. 5264 Textus
  • Tacuinum sanitatis Vindobonense tertium, ca. 1490, Bibliotheca Nationalis Austriaca (Vindobonae), MS. 2396 Textus Catalogus

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tacuinum sanitatis spectant.