Elbochasim
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Elluchasem Elimithar sive Elbochasim Bagdatensis, vero nomine Arabico ابن بطلان Ibn Buṭlān (natus saeculo XI ineunte; Antiochiae mortuus anno 1066) fuit medicus Arabicus et clericus Nestorianus. Bagdati medicinam et philosophiam docebat usque in 1049, quo anno iter per Halapiam Cairum fecit. Ibi degens controversiam cum medico Aegyptio Haly Rodoam persecutus est. Constantinopoli anno 1054 suadente patriarcha Michaele Cerulario tractatum de eucharistia composuit. Ab anno insequenti Antiochiae iterum habitavit; sunt qui suadent eum ibi Symeonem Sethi cognovisse et docuisse. Ibi in monasterio die 2 Septembris 1066 mortem obiit.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Daʿwat al-atibbāʾ ("Convivium medicorum", satira)
- Daʿwat al-qusūs ("Convivium praedicatorum", satira)
- تقويم الصحة Taqwīm al‑ṣiḥḥa ("Tabularium sanitatis": apud lectores Europaeos mediaevales Tacuinum sanitatis)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1533 : Tacuini sanitatis Elluchasem Elimithar; Albengnefit De virtutibus medicinarum et ciborum; Iac. Alkindus De rerum gradibus. Argentorati: apud Ioannem Schottum Textus apud Monacenses
- 1937 : J. Schacht, Max Meyerhof, edd. et interprr., The medico-philosophical controversy between Ibn Butlan of Baghdad and Ibn Ridwan of Cairo. Cairi
- 2004 : Joseph Dagher, Gérard Troupeau, interprr., Ibn Buṭlān, Le Banquet des prêtres: une maqâma chrétienne du XIe siècle. Lutetiae: Geuthner recensio
- 2008 : Joseph Dagher, Gérard Troupeau, interprr., Ibn Buṭlān, Le Banquet des médecins: une maqâma chrétienne du XIe siècle. Lutetiae: Geuthner
- Eruditio
- Antoine Petrobelli, Marie Conier, "Arabic Galenism from Antioch to Byzantium: Ibn Buṭlān and Symeon Seth" in Mediterranea International Journal on the Transfer of Knowledge vol. 7 (2022) pp. 281-315
- J. Schacht, "Ibn Buṭlān" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. vol. 3 (1971) pp. 740-742
- Jakub Sypiański, "Ibn Buṭlān et Syméon Seth, personnages clés de l’importation des sciences proche-orientales à Constantinople dans la seconde moitié du XIe siècle" in Marie Cronier et al., edd., De Bagdad à Constantinople: le transfert des savoirs médicaux (XIe -XIVe siècles) (Lovanii: Peeters, 2023) pp. 131-168
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Elbochasim spectant. |