Roman numeral 10000 CC DD.svg

Echeneidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Remora
Remora brachyptera
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Subordo: Percoidei
Superfamilia: Percoidea
Familia: Echeneidae
Rafinesque, 1810
Genera
Synonyma

Echeneididae

Testudo marina cum remoris

Echeneidae sunt familia piscium Actinopterygiorum ordinis Perciformium,[1][2] qui ad magnitudinem inter 7 et 75 cm crescunt, et quorum pennae dorsales habent formam organi ovati quod aperiens claudensque cuti maiorem animalium marinorum, et interdum navium, adhaerere potest.

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Apud scriptores antiquos reperiuntur vocabula echeneis (ἐχενηΐς), echeneis (ἐχεναΐς), odinolytes (ὠδινολύτης), ac remora. Credebatur hic piscis naves tempestatesque retinere posse.

Marcus Annaeus Lucanus, Bellum civile 6.675:

non puppem retinens Euro tendente rudentis
in mediis echenais aquis oculique draconum
quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,

Halieutica (opus false Ovidio ascriptum) 99:

Et pavidi magno fugientes agmine thynni,
Parva echenais at est, mirum, mora puppibus ingens
Tuque comes ratium tractique per aequora sulci

Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 9.79.2

Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles * * * it apposita pinnarum similitudine. Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud Cnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.

Ibidem, 32.2.3:

Ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis? quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est quam velis remisque? addatur his et reciproci aestus inenarrabilis vis versumque totum mare in flumen.
tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus!
fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus venit. tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura Antium renavigantis—ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator suis telis confossus est—, nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa navem. invenere adhaerentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus.
qui tunc posteaque videre eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit. e nostris quidam Latine moram appellavere eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus, prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari. quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet?

Maurus Servius Honoratus, In Vergilii Aeneidos libros 8.699.4:

et quidam latenter illud tetigisse Vergilium volunt, quod Plinius Secundus in historia naturali dicit, quod Antonii navem piscis echeneis retinuerit, qui piscis latine remora dicitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Echeneidae" apud FishBase
  2. "Echeneidae". apud Integrated Taxonomic Information System 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks
Wikispecies-logo.svg Vide Echeneidas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Echeneidas spectant.