Periander

E Vicipaedia
Herma Periandri.

Periander (Graece Περίανδρος, mortuus circa 585 a.C.n.) fuit secundus Corinthiorum tyrannus. Patri Cypselo circa 627 a.C.n. successit ː circiter quadraginta annos igitur tyrannidem obtinuit[1]. Inter septem Graeciae sapientes numerabatur quia optime de patria sua meruerat. Poeta Arion, qui e Sicila ad promunturium Taenarum delphino vectus redisse dicebatur, in eius aula vivebat.

Tyrannus saevus fuisse dicitur, patre Cypselo etiam crudelior. Et Herodotus et Aristoteles praeclaram fabulam de Periandro et tyranno Milesio Thrasybulo inter se de optima ratione tyrannidis firmandae conferentibus posteritati tradiderunt nisi quod Herodotus Periandrum Thrasybuli discipulum faciebat, Aristoteles magistrum. Apud Herodotum Periander nuntium Miletum mittit qui Thrasybulum interrogaret quibus consiliis tyrannus quam maxime securus esse posset. Nec ille ullum verbum roganti dedit sed per agrum frumento satum ambulans omnes eminentes spicas secabat et proiciebat. Nuntius quidem mente captum fuisse putabat sed postquam domino quae vidisset narravit ille significationem occultam intellexit atque praecepta Thrasybuli secutus est. Optimum quemque enim Corinthi de medio sustulit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aristoteles, Politica V.12.3ː quadraginta annos et dimidium annum.