Duodecim tribus Israël
Duodecim tribus Israël | |
---|---|
Hebraice | Latine |
1. רְאוּבֵן | Ruben |
2. שִׁמְעוֹן | Simeon |
3. לֵוִי | (Levi) |
4. יְהוּדָה | Iudas |
5. דָּן | Dan |
6. נַפְתָּלִי | Naphtali |
7. גָּד | Gad |
8. אָשֵׁר | Aser |
9. יִשָּׂשכָר | Issachar |
10. זְבוּלוּן | Zabulon |
11. יוֹסֵף | (Ioseph) |
11.a מְנַשֶּׁה | Manasse |
11.b אֶפְרַיִם | Ephraim |
12. בִּנְיָמִין | Beniamin |
Duodecim tribus Israël secundum Thanach sive Vetus Testamentum populum Israël constituunt. Tempore, priusquam populus sibi reges elegit (Saul, David, Salomon), id est fere annis 1200–1000 a.C.n., tribus terram sibi promissam occupasse et inter se partiisse traduntur. Cum numero 12 - ut in aliis culturis - vis mythologica coniuncta est. Series tribuum in viginti variationibus apparet.[1] Etiam in Novo Testamento, cum de Regno Dei mentio fit, Duodecim tribus Israël memorantur.[2] Archaeologi tamen adhuc nullae reliquiae invenerunt, quae narrationibus biblicis respondent.
Nomen Israël
[recensere | fontem recensere]Vide etiam: Iacobus, Israel (nomen), civitas Israël
Societatis foedus in Biblia a libro Exodo incipiente nomine "Israël" apparet. Populus autem factus est, cum sedes in terra Chanaan constituit, quo tribus semi-nomades variis gentibus oriundae fere annis 1500 - 1000 a.C.n. aetate aënea inferiore se insinuabant. Communitas linguae, sedium, locorum cultus eo adduxit, ut tribus se unius populi participes esse sentiebant.[3] Huius rei primum testimonium extra-biblicum est sic dicta "stela Israël" pharaonis Amenephthis (circa annum 1210 a.C.n.), in qua "Israël" gregem hominum sive gentem (sed nondum civitatem) valet.[4]
Historia biblica multas et varias narrationes - imprimis illas de patriarchis ab Abraham usque ad Ioseph – ita conexit, ut huius populi incrementa Dei consiliis iam ab initio determinata esse viderentur. Patriarchae, ex quibus tribus ortae esse credebantur, per generationes distributae sunt;[5] Tertius patriarcharum, Ioseph, a Deo nomine honorifico "Israel" ornatus est.
Nomen Israel aliis in Chanaan usitatis simile est, quae cum appellatione divina "El" coniuncta sunt. "Pugnator Dei" sive etiam "Deus pugnat pro me" vertere possit. Duodecim tribus sunt progenies duodecim filiorum Iacobi (Deut. 33,6-25; Iud. 5,14-18). Quamquam initio non erat dux communis, tamen fide in Deum patrum coniunctae erant.
Series tribuum
[recensere | fontem recensere]1. RubenRuben, 2. Simeon, 3. Levi, 4. Iudas, 5. Dan, 6. Naphtali, 7. Gad, 8. Aser, 9. Issachar, 10. Zabulon, 11. (Ioseph), 11.a Manasse, 11.b Ephraim, 12. Beniamin.
Cum Levi, tribus praecipua sacerdotum, numeratur, tribus duodecima est Ioseph. Cum Levi non numeratur, tribus Ioseph in duo tribus, Ephraim et Manasseh, dividitur.
In Biblia tamen series ac nomina tribuum variantur, numero 12 fixo. In libro Genesis series duodecim filiorum Iacobi ter invenitur:
- Gen 29,31–30,24:
- Filii Liae: Ruben, Simeon, Levi, Iudas.
- Filii Bilhae: Dan, Naphtali.
- Filii Silpae: Gad, Aser.
- Filii Liae: Issachar, Zabulon.
- Fiius Rachel: Ioseph. Postquam Ioseph mortuus esse putabatur, preces Rachel exauditae sunt, cum alterum filium Beniamin peperit (Gen 35,18).
- Gen 35,23–26:
- Filii Liae: Ruben, Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Zabulon.
- FiliiRachel: Ioseph, Beniamin.
- Filii Bilhae: Dan, Naphtali.
- Filii Silpae: Gad, Aser (= Liber I Paralipomenon 2,1 s.).
Nomina tribuum secundum matres ordinata sunt (prima et secunda mulier Ioseph, postea ancillae).
- Gen 49,1–27: Iacobus antequam moritur filios suos benedicit: Ruben, Simeon, Levi, Iudas, Zabulon, Issachar, Dan, Gad, Aser, Naphtali, Ioseph et Beniamin.
Nonnulla de tribubus sorteque earum narratur: Cum Simeon et Levi dispersio annuntiatur ("Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel", Gen. 49,7), monstratur eos postea regione propria carituros esse. Iudae dux annuntiatur ("Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium", Gen. 49,10), quo Regnum Iudae et spes Messiae venturi, quae ibi orta est, significatur.
- Num 26,4–51: Peregrinatione per desertum confecta progenies duodecim filiorum referuntur: Ruben, Simeon, Gad, Iudas, Issachar, Zabulon, Ioseph – divisa in filios eius Manasse et Ephraim – Beniamin, Dan, Aser, Naphtali.
Etiam Levitae nominantur, sed separati a "filiis Israel". Agros proprios non acceperunt, quare ad incolas constantes terrae promissae non pertinent. Eorum est munere sacerdotii pro aliis fungi. Terris distributis (Ios 14–19) Levitis sedes in terris aliorum tribuum attributae sunt (Ios 21).
Ut porro duodecim sint tribus Levi deficiente tribus Ioseph in duas tribus, Manasse et Ephraim divisa est. Gad in locum Levi positus est, ut numerus filiorum Liae idem (id est sex) maneret.
Est et alia traditio: Carmen Deborae (Iud 5), quod inter antiquissimas pentateuchi partes numeratur, tantum decem tribus sive regiones earum profert: Ephraim, Beniamin, Machir (= Manasse), Zabulon, Issachar, Ruben, Gelead (= Gad?), Dan, Aser et Naphtali. Iudas et Simeon, quorum regiones postea regnum Iudae futurae erant, desunt necnon Levi, a quo sacerdotes Israel originem ducunt. Forsitan haec est traditio Regni Israel septentrionalis.
Societas
[recensere | fontem recensere]Quaeque tribus res suas gessit nullo duce communi, non nisi hostis exterus imminebat. Vinculum commune praeter linguam erant sanctuaria, ubi Levitae sacra fecerunt. Usque ad fere annum 1960 in Scientia Biblica multi putabant tribus amphictyonia (sicut in Graecia antiqua, Asia Minore et Etruria) coniunctas esse. Noviores hanc hypothesin relinquerunt.
Secundum librum I Samuelis Israelitae a Philistaeis iterum atque iterum in discrimen adducti sibi reges dedere. Regnum Israel primum omnes duodecim tribus amplexum est, Salomone rege mortuo in Regnum septentrionale cum decem tribubus et regnum meridianum, id est Regnum Iudae cum duobus tribubus diffractum est.
Anno 722 a.C.n. plurimi incolae regni septentrionalis ab Assyris deportati sunt. Ex tunc, licet quidam reliquerint, decem tribus septentrionales "tribus perditae" habentur. Captivitate Babylonica etiam reliquae tribus Iudas et Beniamin exsilio affectae sunt. Migrationes et remigrationes necnon conversiones aliorum ad religionem Iudaicam iam tempore ante Christum natum constitutionem, quis ad quam tribum propinquitate coniunctus sit, difficilem reddidit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Emil G. Hirsch (1906): The Twelve Tribes, in: Jewish Encyclopedia
- ↑ Evangelium secundum Matthaeum 19,28et Evangelium secundum Lucam 22,30
- ↑ Martin Noth: Geschichte Israels. 8. ed., Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1976, ISBN 978-3-525-52120-5, p. 111.
- ↑ Thomas Wagner: Israel (AT). In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss., visum die 04. 12. 2020.
- ↑ M. Noth: Geschichte Israels. Gottingae 1976, p. 114.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Otto Bächli: Amphiktyonie im Alten Testament. Forschungsgeschichtliche Studie zur Hypothese von Martin Noth (= Theologische Zeitschrift. Sonderband 6). Reinhardt, Basileae 1977, ISBN 3-7245-0388-1.
- Martinus Adrianus Beek: Auf den Wegen und Spuren des Alten Testaments. Mohr (Siebeck), Tubingae 1961.
- Otto Eißfeldt: The Hebrew Kingdom. In: The Cambridge Ancient History. Vol. 2: Ch XXXIV. Cambridge University Press, Cantabrigiae et al. 1965.