Jump to content

Amenephthis

E Vicipaedia
Wikidata Amenephthis
Res apud Vicidata repertae:
Amenephthis: imago
Amenephthis: imago
Nativitas: 13. saeculum a.C.n.;
Obitus: 2 Maii 1203 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua

Familia

Genitores: Ramses II; Isetnofret
Coniunx: Isetnofret II, Takhat
Proles: Seti II, Twosret, Amenmesse, Merenptah
Familia: Nineteenth Dynasty of Egypt

Memoria

Sepultura: Valles Regum

Amenephthis[1] sive nomine Aegyptio translitterato Merneptah fuit pharao Aegyptius, Rhamsi II antecessore, natus anno circiter 1270 a.C.n., qui iam senex ab anno circiter 1210 usque ad 1200 a.C.n. regnavit eoque anno mortuus est, succcessore Setho II. Mumia eius anno 1898 in sepulcro Amenophis II a Victore Loret(en) reperta est. Defectio solis anularis die 30 Octobris 1207 a.C.n., in Aegypto et Palaestina visa, in documentis Aegyptiis sub Amenephthis regno refertur.

  1. Orthographiae "Amenephthis" (in versione Armeniaca) et "Ammenephthis" apud fragmenta Manethonis reperiuntur

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jürgen von Beckerath, Chronologie des Pharaonischen Ägypten (Moguntiaci, 1997) p. 190
  • Colin Humphreys, Graeme Waddington, "Solar eclipse of 1207 BC helps to date pharaohs" in Astronomy & Geophysics vol. 58 no. 5 (October 2017) pp. 5.39–5.42
  • Grafton Elliot Smith, The Royal Mummies (Cairi, 1912) pp. 65-70

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amenephthim spectant.