Stela Amenephthis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stela Amenephtthis in Museo Aegyptio Cairi (JE 31408 et CG 34025).

Stela Amenephthis sive Stela Israël victoriam Amenephthis pharaonis de gentibus Libycis et Maritimis celebrat et primo nomen Israël attestatur. Textus stelae duobus exemplaribus exstat: Inscriptio longior in Karnak (in templo Ammonis) invenitur, altera brevior in stela ex Thebis oriunda, quae hodie numeris CG 34025 et JE 31408 in Museo Aegyptio Cairi asservatur.

Flinders Petrie stelam nigram graniteam anno 1896 in reliquiis templi funerarii Amenephthis pharaonis (XIX. domus, Regnum Novum Aegypti) repperit. Inscriptio anno 1208 a.C.n. facta est.

Mentio Israelis (linea 28)[recensere | fontem recensere]

Libyci (Tjeḥenu) tribus symbolis determinantur: peregrinus + populus + terra/civitas collina

Maxima inscriptionis pars victoriam Amenephthis de Libycis celebrat, in ultimis autem tribus lineis de Canaan narratur. Linea 28 legitur:

Israel (Jsrjr) devastatus est et semine caret.

Aliter ac aliae civitates sive gentes memoratae „Israel“ hic non symbolis "terrae" sive "civitatis" introducitur, sed symbolo "gregis hominum"; ex quo efficitur Israel saeculo XIII exeunte nondum nomen civitatis, sed gentis sive gregis hominum fuisse.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas Wagner: Israel (AT). In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss., visum die 10.12.2020.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilhelm Spiegelberg: Der Siegeshymnus des Merneptah auf der Flinders Petrie-Stele. In: Adolf Erman, Georg Steindorff (ed.): Zeitschrift für Ägyptische Sprache und Alterthumskunde. Vierunddreissigster Band. Hinrichs’sche Buchhandlung, Lipsiae 1896, p. 1–25 (in interrete).
  • Helmut Engel: Die Siegesstele des Merenptah. Kritischer Überblick über die verschiedenen Versuche historischer Auswertung des Schlussabschnitts. (= Biblica. Vol. 60). Pontificium Institutum Biblicum, Romae 1979, p. 373–399.
  • Kenneth A. Kitchen: Ramesside Inscriptions: Historical and Biographical. Vol.IV: Merenptah and the Late Nineteenth Century. (KRI IV) Blackwell, Oxoniae 2003, ISBN 0-631-18429-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stelam Amenephthis spectant.