Jump to content

Marcus Seius (legatus 44 a.C.n.)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Marcus Seius (filius fortasse illius M. Sei qui amicus fuerat Attici et Ciceronis) fuit socius M. Iunii Bruti et anno 44 a.C.n. legatus eius.

Marcus Seius agricola[recensere | fontem recensere]

An idem M. Seius, an alius quidam, villam Ostiensem et fortasse alias suburbanas possederit a Varrone saepius in libris De re rustica laudatas, incertum est. Ibi anates avesque alias multas tenebat; aves et mel Romae venditabat.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, De re rustica 3.2.7-12, 3.6.3, 3.11.2, 3.16.10

Bibliographia[recensere | fontem recensere]