Quintus Hortensius Hortalus

E Vicipaedia

Quintus Hortensius Hortalus (natus anno 114 a.C.n.; mortuus 50 a.C.n.) fuit consul Romanus anno 69, scriptor oratorque cui Marcus Tullius Cicero fuit aemulus. Fuit et gastronomus late notus. Vivaria piscium habuit quae Baulis Campaniae instituit;[1] sed (sic dicit persona dialogi Varronis) "cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad villam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos mittere emptum solitum".[2] et vivarium ("therotrophium") ferorum iuxta Laurentum de quo Varro sic narrat:

"Ego vero," inquit [Axius], "apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem, ibi istuc magis θρᾳκικῶς fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes (Varro, De re rustica 3.13.1-3).

Hortensius ante annum 67 augur creatus est; in cenam aditialem ille primus Romanorum pavonem cibi gratia occidit, quod "potius ... luxuriosi quam severi ... laudabant".[3] De vinis ab Hortensio Hortalo relictis sic Plinius Varronem citat: "C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X cadum [i.e. 10 000 cados] heredi reliquit. Hactenus Varro."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, Naturalis historia 8.211, 9.170, 9.172
  2. Varro, De re rustica 3.17.5
  3. Varro, De re rustica 3.6.6; cf. Plinius, Naturalis historia 10.45.
  4. Plinius, Naturalis historia 14.96.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Hortensius.7" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Jerome S. Arkenberg, "Licinii Murenae, Terentii Varrones, and Varrones Murenae: I. A Prosopographical Study of Three Roman Families" in Historia vol. 42 (1993) pp. 326-351 (vide pp. 334-335)


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus I et Gnaeus Pompeius Magnus I
Consul
69 a.C.n.
cum
Quinto Caecilio Metello Cretico
Successores:
Lucius Caecilius Marcellus et Quintus Marcius Rex

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!