Diophanes Nicaeensis
Jump to navigation
Jump to search
Diophanes Nicaeensis sive Bithynus, urbis Nicaeae Bithyniae civis, operis de re rustica Cassii Dionysii Uticensis libris XX producti epitomen libris VI conscripsit saeculo I a.C.n. rege Galatorum Deiotaro dicatam. In hoc opere nunc deperdito multa e libris Punicis Magonis sumpta fuerunt.[1] Diophanem semel citat Varro scriptor Latinus de re rustica, multoties autem scriptores Graeci Geoponicon.
Index fragmentorum[recensere | fontem recensere]
- Varro, De re rustica 1.9.7; Geoponica 2.11: de proprietatibus terrarum:
- Stolo, "Non male," inquit, "quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, p206natura quae non sit cineracia neve vehementer densa; ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia" (Varro, De re rustica 1.9.7)
- Plinius, Naturalis historia: citatur "Diophanes qui ex Dionysio epitomen fecit" in argumentis librorum 8, 10, 14, 15, 17, 18.
- Geoponica 1.6: de mense secundum lunam.
- Geoponica 2.7: de aquis, et quomodo pluvia aqua colligenda.
- Geoponica 5.7: quod praescire oporteat quale vinum ager plantandus sit redditurus.
- Geoponica 5.31: ut neque a pruina neque a rubigine vites laedantur.
- Geoponica 5.44: sepis parandae ratio.
- Geoponica 6.12: quomodo mustum, post absolutam uvarum calcationem, in dolia condendum.
- Geoponica 6.15: ut mustum statim sit usui.
- Geoponica 7.3: de differentia novi et veteris vini, et ex alba et nigra uva expressi.
- Geoponica 7.17: ut vinum per mare transvectum durabile sit.
- Geoponica 9.20: olei odorati confectio.
- Geoponica 10.11: de plantatione pistaciorum.
- Geoponica 10.20: de insitione malorum.
- Geoponica 10.23: de plantatione pirorum.
- Geoponica 10.29: de plantation curaque ac diligentia omni circa punica mala habenda.
- Geoponica 10.76: de infolatione et insitione, et quae arbores quarum plantarum capaces ad infoliationem et insitionem sint.
- Geoponica 11.3: de insitione lauri, et satione, et transplantatione (pars capituli).
- Geoponica 11.26: de plantatione croci.
- Geoponica 12.9: quomodo blattae nocentur.
- Geoponica 13.9: de scorpiis.
- Geoponica 15.7: de melle et eius cura.
- Geoponica 18.14: de lupis capiendis.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Plinius, Naturalis historia 18.22; Varro, De re rustica 1.1.10; Columella, Rei rusticae libri 1.1.10; 1.1.13.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. x-xi