Publius Terentius Afer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Terentius Afer (Karthagine natus circa annum a.C.n. 185, mortuus circa annum 159 a.C.n.) unus ex maximis auctoribus fuit Latinis, praesertim antiquioribus.

De vita[recensere | fontem recensere]

De vita perpauca habemus certa ex Suetonio. Traditum est Terentium aequalem fuisse Publio Scipioni Aemiliano. Cognomen indicit Afrum. Puer serviit senatori cuidam Terentio Lucano, qui iuvenem ob formam ingeniumque manumissit. Suetonius refert eum multis praeclaris amicis defensoribusque usum esse, praecipue Lucio Aemilio Paulo, Scipione Aemiliano et Gaio Laelio, qui tum Romae litteris Graecis favebant. Post annum 160 a.C.n. Terentius in Graeciam profectus numquam revertit. Suetonius rationem habuit vel pestis vel naufragii vel desperationis amissarum comoediarum, quas peregre scripsisset. Utique, si Suetonio credendum est, Terentius vixerat per viginti quinque annos. Ex quo colligitur eum circa annum 185 a.C.n. natum esse.

Opera[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum scaenicum noni p.C.n. saeculi

Terentius comoedias scripsit sex, quae inter annos 166 et 160 primo datae sunt:

Quae comoediae usque ad Ciceronis tempora ludis dari solebant.

In quibus scribendis Terentius Menandrum ita secutus est, ut a Caesare "dimidiatus Menander" appellaretur. In prologis reprehensionibus ipse quibusdam obtrectatorum respondebat.

Plerumque extrema exempla filiorum educandorum ridebat, et patrum indulgentiorum mitiorumque (in Heautontimorumeno et in Adelphois) et nimis durorum.

Stilus siccus et moderatus, sed lepidissimus. A turpibus vulgaribusque verbis cavebat, verum medio quodam sermone utebatur. Itaque longe urbanior et aptior habitus est, ut ab adolescentibus legeretur, quam Plautus.

Citationes[recensere | fontem recensere]

  • Homo sum: humani nihil a me alienum puto. (Heautontimorumenos)
  • Amantium irae amoris integratio est. (Andria)
  • Quot homines, tot sententiae. (Phormio)
  • Obsequium amicos, veritas odium parit. (Andria)
  • Nil tam difficile est, quin quaerendo investigari possiet. (Heautontimorumenos)
  • Nullast tam facilis res, quin difficilis siet, quam invitus facias. (Heautontimorumenos)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Publius Terentius Afer apud Vicifontem.
  • Terentius
  • [1] Opera Terentii, Latine.
  • Opera Omnia Anglice, hic sunt comoediae Terentii Latino sermone.
  • [2] Hic Afri comoediae. Opera etiam conversa in Anglico sermone.