David Lloyd George

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg David Lloyd George
Res apud Vicidata repertae:
David Lloyd George: imago
David Lloyd George: subscriptio
Nativitas: 17 Ianuarii 1863; Mancunium
Obitus: 26 Martii 1945; Llanystumdwy
Patria: Britanniarum Regnum
David Lloyd George anno 1908 lucis ope pictus

David Lloyd George (Mancunii natus die 17 Ianuarii 1863; mortuus die 26 Martii 1945 in vico Llanystumdwy Arvoniensis comitatus) fuit politicus Britanniarum Regni factionis liberalis.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1890 usque ad mortem Lloyd George munere populi Caernarvon Boroughs in Camera communium Britanniae functus est. Anno 1905 Administer mercaturae, ab anno 1908 cancellarius aerarii publici (Cancellarius Scaccarii) fuit. Primo bello mundano 1915 minister telorum, 1916 minister belli erat. Paulo post, die 7 Decembris 1916, primus minister usque ad diem 22 Octobris 1922 Britanniam duxit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Res Internae[recensere | fontem recensere]

Primus homo publicus pauperibus auxilia socialia tulit. Oratione 30 Iulii 1909 in vico pauperum Londinii nomine Limehouse beneficia annua, cautiones periculorum promisit. Haec beneficia vectigalibus divitum augendis solvere voluit. Cum Concilium Nobilium has leges recusavisset, anno 1911 privilegia huius collegii valde diminuta sunt.

Res externae[recensere | fontem recensere]

Quamquam initio bella gerenda recusavisset, ab anno 1911 propter controversias crescentes cum Germania ea futura esse concedit. Anno 1914, postquam Britannia bellum indicavit, in consilio ministrorum mansit et tum administrorum consilium omnibus factionibus compositum petivit. Hac de re cum Herberto Henrico Asquith primo ministro iurgavit atque eum coegit, ut magistratum reliquit. Hoc factum factionem liberalem divisit. Ipse primus minister bellum ducere perexit, Britanniam pro democratia Europae dimicare dixit. Bello finito Deliberatione de pace componenda Lutetiae facta inter Georgio Clemenceau praeside ministrorum Franciae, qui Germaniam victam dividere in animo habebat, et Woodrow Wilson, qui pacem placabilem petivit, consensum adipisci conatus est.

In Syria Franciam contra incolas adiuvit, qui libertatem postulaverant.

Hibernia[recensere | fontem recensere]

Anno 1921 autonomiam Hiberniae recognovit.

Recessus a magistratu[recensere | fontem recensere]

Anno 1922 Lloyd George propter controversias consiliorum in Turciam a magistaru recessit. Sed tamen ad annum 1945 legatus concilio ignoblium mansit. Tum Vinstonide Churchill suadente nobilitatus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Regni Britanniarum
Arms of the United Kingdom.svg
Robertus Walpole · Spencer Compton · Henricus Pelham · Thomas Pelham-Holles · Gulielmus Cavendish · Thomas Pelham-Holles · Ioannes Stuart · Georgius Grenville · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Pitt Senior · Augustus Henricus Fitzroy · Fridericus North · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Petty · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Gulielmus Pitt Iunior · Henricus Addington · Gulielmus Pitt Iunior Gulielmus Wyndham Grenville · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Spencer Perceval · Robertus Banks Jenkinson · Georgius Canning · Fridericus Ioannes Robinson · Arthurus Wellesley · Carolus Grey · Gulielmus Lamb · Arthurus Wellesley · Robertus Peel · Gulielmus Lamb · Robertus Peel · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Georgius Hamilton Gordon · Henricus Ioannes Temple · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Henricus Ioannes Temple · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Archibaldus Philippus Primrose · Robertus Gascoyne-Cecil · Arthurus Balfour · Henricus Campbell-Bannerman · Herbertus Henricus Asquith · David Lloyd George · Andreas Bonar Law · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Neville Chamberlain · Vinstonis Churchill · Clemens Attlee · Vinstonis Churchill · Antonius Eden · Haroldus Macmillan · Alexander Douglas-Home · Haroldus Wilson · Eduardus Heath · Haroldus Wilson · Iacobus Callaghan · Margarita Thatcher · Ioannes Major · Antonius Blair · Gordonus Brown · David Cameron · Theresia May