Woodrow Wilson
Woodrow Wilson | |
---|---|
Woodrow Wilson | |
28° Praeses Civitatum Foederatarum Americae | |
1913-1921 | |
Antecessus a | Gulielmus Howard Taft |
Secutus a | Warren G. Harding |
Natus | 28 Decembris 1856 Staunton, Virginiae |
Obiit | 3 Februarii 1924 Vasingtonia, C.C. |
Praeses vicarius | Thomas Marshall |
Factio | democratus |
Uxor | Ellen Wilson Editha Wilson |
Ars | causidicus/academicus |
Religio | Presbyterianismus |
Woodrow Wilson (natus Thomas Woodrow Wilson in Staunton in Virginia die 28 Decembris 1856 - Vasingtoniae obiit die 3 Februarii 1924) fuit praeses Civitatum Foederatarum Americae a die 4 Martii 1913 usque ad diem 4 Martii 1921. Primus natus in parte meridionali Civitatum Foederatarum Americae et secundus factionis democraticae post Andream Jackson et Bellum Civile Americanum.
Vita[recensere | fontem recensere]
Avus maternus, pater et patruus Woodrow Wilson pastores presbyteriani erant et etiam prima uxor eius, Ellen Axson Wilson, filia et nepos ministri ecclesiae erat.
Woodrow Wilson iuri studuit et postea historiam apud universitatem Princetoniensem docuit atque eius rector ab anno 1902 usque ad annum 1910 fuit. Anno 1912 Wilson gubernator Novae Caesareae electus est.
Wilson praeses[recensere | fontem recensere]
Wilson fuit praeses inter primum bellum mundanum. Post finem belli fuit praecipuus inter participes deliberationis de pace componenda Lutetiae (ac primus praeses qui extra Civitates Foederatae Americae inter mandatum iit) et primus suasor Societatis Civitatum, quamquam postea Civitates Foederatae Americae propter discrepantiam Senatus huic societati non interfuerunt. Huius operis gratia anno 1919 Woodrow Wilson Praemium Nobelianum Pacis accepit.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Ioannes A. Thompson, Woodrow Wilson. Profiles in power, Harlow, 2002
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Woodrow Wilson spectant. |
- Biographia officialis Domus Albae (Anglice)
- De Woodrow Wilson in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)