Herbertus Henricus Asquith

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
H. H. Asquith

Herbertus Henricus Asquith, primus Comes Oxoniae et Asquith (natus in Morley die 12 Septembris 1852 - obiit in Sutton Courtenay, Comitatus Oxoniensis die 15 Februarii 1928), alumnus et socius Collegii Ballioli apud Oxonienses, fuit vir publicus Anglicus.

Sodalis factionis liberalis seu whig, Asquith fuit legatus apud Parlamentum Regni Uniti ab anno 1886 usque ad annum 1918 munere populi East Fife et iterum ab anno 1920 usque ad annum 1924 munere populi Paisley. A die 10 Decembris 1905 usque ad diem 12 Aprilis 1908 fuit cancellarius scaccarii id est aerarii publici minister. Primus minister Britanniarum Regni a die 7 Aprilis 1908 usque ad diem 7 Decembris 1916 meruit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Herberti Asquith filius Antonius clarus moderator cinematographicus fuit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!