Latinitas bona

Dionysius Healey

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Dionysius Healey
Res apud Vicidata repertae:
Dionysius Healey: imago
Nativitas: 30 Augusti 1917; Q122835
Obitus: 3 Octobris 2015; Q1024099
Patria: Britanniarum Regnum
Dionysius Healey

Dionysius Healey (in oppido Mottingham Cantii natus die 30 Augusti 1917; mortuus die 3 Octobris 2015) fuit politicus Britannicus factionis Laboris.

Dionysius Healey, iuxta Keighley in Isuria educatus, alumnus fuit collegii Ballioli apud Oxonienses. Ibi cognovit Eduardum Heath, qui, per multos annos aemulus, factionis Conservativae dux et primus minister futurus erat. Healey a die 14 Februarii 1952 legatus fuit apud Parlamentum Britannicum a populo regionum urbis Ledesiae orientalium. A die 16 Octobris 1964 ad 19 Iunii 1970 minister a munitione, primo ministro Haroldo Wilson, sed a 5 Martii 1974 ad 4 Maii 1979 cancellarius scaccarii (i.e. minister aerarii) meruit, primis ministris Wilson et Callaghan. Dux vicarius factionis suae die 4 Novembris 1980 electus est, quod officium usque in diem 2 Octobris 1983 tenuit, duce Michael Foot. Die 9 Aprilis 1992 legationem populi deposuit atque paulo postea baro creatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]