Neville Chamberlain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Neville Chamberlain
Res apud Vicidata repertae:
Neville Chamberlain: imago
Neville Chamberlain: subscriptio
Nativitas: 18 Martii 1869; Birminghamia
Obitus: 9 Novembris 1940; Radinga
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Arthur Neville Chamberlain
Neville Chamberlain anno 1921 a Gualtero Stoneman lucis ope pictus (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)

Neville Chamberlain, vulgo plene Arthur Neville Chamberlain (natus in Edgbaston Birminghamiae die 18 Martii 1869; mortuus in vico Heckfield Hantoniensis comitatus die 9 Novembris 1940), politici Iosephi Chamberlain filius, alumnus Scholae Rugbeiensis, fuit et ipse vir publicus Angliae. Chamberlain, qui ab anno 1918 usque ad mortem in Parlamento Regni Uniti munere populi Birminghamiae functus est, dux factionis conservatricis, bis cancellarius scaccarii id est aerarii minister (1923 - 1924; 1931 - 1937) et bis primus minister Britanniarum Regni a die 28 Maii 1937 usque ad diem 10 Maii 1940 fuit.

Chamberlain, qui sibi persuaserat pacem concedendo postulationibus Adolphi Hitler servari posse - id quod appeasement policy dicitur - a multis vituperatus est propter conventum Monaci, quem cum Adolpho Hitler, Benito Mussolini et Eduardo Daladier mense Septembri 1938 fecit, etiamsi tunc omnes qui bellum novum formidabant, ei sicut et praesidi Daladier gratias egerunt.

Negotiorum externorum minister et cancellarius scaccarii Augustinus Chamberlain, qui anno 1925 Praemium Nobelianum pacis componendae vicit, frater eius erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Neville Chamberlain spectant.
Primi ministri Regni Britanniarum
Arms of the United Kingdom.svg
Robertus Walpole · Spencer Compton · Henricus Pelham · Thomas Pelham-Holles · Gulielmus Cavendish · Thomas Pelham-Holles · Ioannes Stuart · Georgius Grenville · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Pitt Senior · Augustus Henricus Fitzroy · Fridericus North · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Petty · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Gulielmus Pitt Iunior · Henricus Addington · Gulielmus Pitt Iunior Gulielmus Wyndham Grenville · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Spencer Perceval · Robertus Banks Jenkinson · Georgius Canning · Fridericus Ioannes Robinson · Arthurus Wellesley · Carolus Grey · Gulielmus Lamb · Arthurus Wellesley · Robertus Peel · Gulielmus Lamb · Robertus Peel · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Georgius Hamilton Gordon · Henricus Ioannes Temple · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Henricus Ioannes Temple · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Archibaldus Philippus Primrose · Robertus Gascoyne-Cecil · Arthurus Balfour · Henricus Campbell-Bannerman · Herbertus Henricus Asquith · David Lloyd George · Andreas Bonar Law · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Neville Chamberlain · Vinstonis Churchill · Clemens Attlee · Vinstonis Churchill · Antonius Eden · Haroldus Macmillan · Alexander Douglas-Home · Haroldus Wilson · Eduardus Heath · Haroldus Wilson · Iacobus Callaghan · Margarita Thatcher · Ioannes Major · Antonius Blair · Gordonus Brown · David Cameron · Theresia May