Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cultus Caralensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Cultura Caral)
Jump to navigation Jump to search
Pyramides Caralenses.

Cultus Caralensis, seu Caral-Supe, seu Norte Chico, fuit societas praecolombiana, fere triginta locos incolatos comprehendens, ad mediam oram hodiernae rei publicae Peruanae (Norte Chico) sita. Antiquissimus notus cultus humanus Americae est, et unus e sex locis mundi antiqui ubi humanus cultus separatim ortus est. Inter saecula tricensimum et duodevicensimum a.C.n. floruit. Locus praeclarus est urbs sancta Caral in valle Supe. Societas hic orta est millennio post Sumer, cultum Mesopotamium, contemporaneus erat cum Pyramidibus Aegyptianis, et Olmec Mesoamericanos fere duobus millenniis praecucurrit.

Secundum nomenclaturam archaeologicam, cultus Caralensis erat cultura praeceramica posterioris temporis archaici praecolumbiani; omnia opera fictilia et fere omnis ars visualis aberant. Maxima cultus opera erant monumenta: magni tumuli plani et plateae submersae. Indicia excavata suggerunt technologiam textilem et fortasse signorum divinorum cultum, ambo quorum elementa in culturis prae-Columbianis Andium montium iterantur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]