Crefeldia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Crefeldia
Res apud Vicidata repertae:
Crefeldia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°20′0″N 6°34′0″E
Numerus incolarum: 226 699
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Krefeld

Gubernium

Praefectus: Frank Meyer

Geographia

Superficies: 137.77 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Crefeldia: situs

Crefeldia[1] est urbs Germanica ad Rhenum iacens, circiter 226 700 incolarum. Ob industrias textiles praeclaras etiam urbs telarum velutinarum et serici (Samt- und Seidenstadt) appellatur.

Regiones urbis[recensere | fontem recensere]

  • Medium
  • Occidens
  • Septentriones
  • Holesum[2] (Hüls)
  • Meridies
  • Fiscolum[3] (Fischeln)
  • Oppum Linnaque[4] (Oppum-Linn)
  • Oriens
  • Castra Ordeonii[5] (Uerdingen)

Vide descriptionem regionum urbis hic.

Historia[recensere | fontem recensere]

Gelduba (Theodisce Gellep), castra Romana, in agro urbano olim sita est.[6][7] In eodem agro urbano, in loco Elfrath dicto, etiam templum temporis Imperii Romani probabiliter deo Herculi Deusoniensi dedicatum inventum est.[8][9] Gelduba in territorio Ubiorum erat, sed deus Hercules Deusoniensis a Cugernis[de] adorabatur. Ac templum profecto iam in territorio illius tribus situm erat, quia finis inter Ubios et Cugernos rivus olim Gelfbach hodie Mühlenbach[10] dictus modo paulum in septentrione Geldubae erat.[11][12]

Prima mentio Crefeldiae in litteris erat in urbario monasterii Werdinensis anno 1105. 14 Aprilis 1361 imperator Carolus IV comiti Moersensi Theodorico VI permittebat "ut in villa sua Creinvelt dicta Coloniensis dyocesis annales nundinas necnon forum septimanale, sine tamen concursu et preiudicio circumiacentium civitatum et etiam opidorum, . . . ponere et indicere possit ac etiam instaurare, perpetuis temporibus duratura".[13]

Tempore belli triginta annorum (et serius quoque) Crefeldia (hodiernum medium urbis) exclavatura reformata erat comitatus Meursensis in principato episcopali Coloniensi (quod erat catholicum et continebat Castra Ordeonii, Linnam, Fiscolum et partem Holesi). Comes Meursensis, qui erat Mauritius Nassoviae, cum Alberto VII, archiduce Austriae et principe Belgarum, foedus fecit ut comitatus Meursensis neutrius partis in bello haberetur. Inde Meursia Crefeldiaque paulum a bello imminuebantur. Ex eo tempore dictum est hominum genera tria esse: bonos, malos et Crefeldienses (boni erant sodales militum, mali hostes eorum, Crefeldienses neutri erant).

Comes reformatus erat, sed etiam accipiebat subiectos aliarum doctrinarum inter quos Mennonitas. Itaque Crefeldiae numerosi erant homines qui inter minoritates religiosas numerabantur. Gens von der Leyen, profugi religiosi Mennonitae, industriam textilem Crefeldiae condidit et ita ad divitias urbis multum conferebat.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Civis praeclarus[recensere | fontem recensere]

Iosephus Beuys, artifex

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crefeldiam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°20′0″N 6°34′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "05114000" apud Statistik-Portal  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Philippo Heinsbergensi Archiepiscopo Coloniensi: (1167–1191), dissertationem historicam scripsit Hermannus Keussen, Crefeldiae: Klein, 1856; Matricula Universitatis Thuiscoburgensis anni 1656.
  2. De nomine vide hic.
  3. Id est nomen veterrimum; anno 943 in acto episcopi Ultraiectensis Balderici de villa Fiscolo dixitur, vide hic. Serius etiam nomen Latinum Visselium invenitur, vide hic.
  4. Linna, vide hic. Etiam exstat nomen Linnium, vide hic
  5. Id est nomen veterrimum. Serius etiam nomen Latinum Ordinga invenitur, vide hic.
  6. Coordinata geographica: 51°19'60" Sept. 6°40'57" Ort.
  7. Vide Archäologie in Krefeld: Gelduba (Theodisce).
  8. Coordinata geographica: 51°22'03" Sept. 6°36'41" Ort.
  9. Vide Archäologie in Krefeld: Tempel (Theodisce).
  10. Coordinata geographica: 51°20'11" Sept. 6°39'49" Ort.
  11. Christophorus Reichmann, Römer und Franken am Niederrhein (capitulum Die Grenze am Mühlenbach) in Feinendegen/Vogt: Krefeld - die Geschichte der Stadt, tom. 1, pag. 104, domus editoria van Ackeren, Crefeldiae, anno 1998 (ISBN 3-9804181-6-2).
  12. Vide etiam Tac. Hist. 4.26: "Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur. additus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus; nec ausi ad hostem pergere . . . (loco Gelduba nomen est) castra fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et ceteris belli meditamentis militem firmabant. utque praeda ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus; pars cum Herennio Gallo permansit."
  13. Codex iuris municipalis Germaniae medii aevi.