Gelduba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Exemplar castrorum
Tabula geographica castrorum cum vico et topographia hodierna

Gelduba (Theodisce Gellep)[1] erat castra Romana cum vico Ubiorum ad Limitem Germanicum inferiorem in hodierno agro urbano Crefeldiae sita.

Gelduba in Itinerario Antonini Augusti memorata est inter Novaesium et Calonem[de] et 9 leugae ab ambobus.[2]


Gelduba in Historiis Taciti: Seditio Batavorum[recensere | fontem recensere]

Cornelius Tacitus in Historiis suis iterum de Gelduba in seditione Batavorum narrat:

4.26: Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur. additus Voculae[en] in partem curarum Herennius Gallus[ca] legatus; nec ausi ad hostem pergere . . . (loco Gelduba nomen est) castra fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et ceteris belli meditamentis militem firmabant. utque praeda ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum[en] pagos, qui societatem Civilis[en] acceperant, ductus a Vocula exercitus; pars cum Herennio Gallo permansit.

4.32: Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter. mox adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et missus cum mandatis Montanus[en] ad Civilem ut absisteret bello neve externa armis falsis velaret: ..."

4.35+36: ... primum agmen securum incessit, nondum satis firmo Civile. qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa militem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent. pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium nox dirimeret. cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut fuerant, castris, quae relictorum illic militum praesidio tenebantur. ... duplex hinc seditio, aliis revocantibus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus. ... Interim Civilis Vetera circumsedit: Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, ...

4.58: [Vocula disseruit:]... tot bellorum victores, apud Geldubam, apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant.

Gelduba post seditionem Batavorum[recensere | fontem recensere]

Castra confirmata Geldubae demum post seditionem Batavorum anno 71 aedificata sunt.[3]

Anno 274 Franci regionem circum Geldubam invaserunt et castra everterunt.[4]

Circa annos 294-295 castra nova aedificata sunt.[5] Quamquam castra amplia erant, nomen Gelduba in annis sequentibus non inveniebat. Fieri potest sed incertum est nomen Trepitia[de][6] in eo tempore nomen Geldubae esse.[7]

Circa annum 353 Gelduba iterum a Francis eversa est.[8]

Circa annum 370 ultima castra Romana Geldubae aedificatae sunt.[5] Anno 459 Franci Geldubam ceperunt.

Gelduba post Romanos[recensere | fontem recensere]

Probabiliter duces Francorum Geldubae sedem habebant. Ibi sepulcrum ducis Franci inventum est cum vase quod inscriptionem fert: "ARPVAR ERAT (F)ELEX UNDIQUE PRE" (scilicet: praecelsus). Inde putatur nomen ducis Arpvar[de] esse.[9]

Ruina Geldubae usque ad saeculum 13 aspectabilis erat.[10]

E Medio aevo, Gelduba modo vicus parvulus est. Initio saeculi 19 una cum vicis vicinis Langst, Kierst et Stratum dictis erat pars municipii (Bürgermeisterei, mairie) Langst. Anno 1845 Gelduba et vicus vicinus maior Stratum in commune Gelduba-Stratum coniuncti sunt. [11]; anno 1929 commune Gelduba-Stratum denique ad urbem Crefeldiam (tum Crefeldia-Castra Ordeonii ad Rhenum dictam) adiunctum est.

Hodie vicus parvulus remanet[12], sed magna pars superficiei pristinorum castrorum Romanorum a portu fluviali Crefeldiae operta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Geldubam spectant (Gelduba, Museumszentrum Burg Linn).
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°20′0″N 6°40′57″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Coordinata geographica: 51°19'60" Sept. 6°40'57" Ort.
  2. Itinerarium Antonini 255, 3.
  3. Ilse Paar: Kastell Gelduba – Ausgrabungen 1971 / p. 1–3, Archäologie Krefeld – Zeitschrift für Niederrheinische Heimatpflege, anno 1971
  4. Christoph Reichmann: Gelduba – das römische Kastell in Krefeld-Gellep / Museums-Begleitschrift – Kapitel V: die älteren Kastelle, p. 30., Verlag Freunde der Museen Burg Linn e. V. Crefeldiae, anno 2011
  5. 5.0 5.1 Feinendegen/Vogt: Krefeld - die Geschichte der Stadt, volumen 1. Chr. Reichmann – Kapitel III: Römerzeit – der spätrömische Militärbezirk / p. 149–175, Verlag van Ackeren, Crefeldiae 1998, ISBN 3-9804181-6-2
  6. Ravennatis Anonymi Cosmographia et Gvidonis Geographica, p. 227.
  7. Feinendegen/Vogt: Krefeld - die Geschichte der Stadt, volumen 1. Chr. Reichmann – Kapitel III: Römerzeit. Verlag van Ackeren, Crefeldiae, anno 1998, ISBN 3-9804181-6-2, p. 132–175
  8. Feinendegen/Vogt : Krefeld - die Geschichte der Stadt, volumen 1. Chr. Reichmann – Kapitel III: Römerzeit / p. 44, Verlag van Ackeren, Crefeldiae, anno 1998, ISBN 3-9804181-6-2
  9. Renate Pirling: Das Fürstengrab. In: Reinhard Feinendegen, Hans Vogt: Krefeld - die Geschichte der Stadt. volumen 1: Von der Frühzeit bis zum Mittelalter. Verlag van Ackeren, Crefeldiae, anno 1998, ISBN 3-9804181-6-2, p. 227.
  10. Christoph Reichmann: Gelduba – das römische Kastell in Krefeld-Gellep / Museums-Begleitschrift – Kapitel VI: die spätrömische Festung, p. 42, Verlag Freunde der Museen Burg Linn e.V. Crefeldiae, anno 2011.
  11. Statistik und Topographie des Regierungs-Bezirks Düsseldorf, volumen 1, Dusseldorpii, anno 1836.
  12. Tabulae geographicae hodiernae raro inter Geldubam et Stratum distinguunt. Vicus Gelduba solum constitutus est a viis ad orientem viae Fegeteschstraße, id est viis Gelleper Straße (parte), Latumer Straße, Castellweg ac Legionstraße (parte) (Prae tabulam veterem comparare potes hic: selige Preußische Neuaufnahme 1891-1912 sub Historische Karten in rectiangulo Kartensteuerung et deminue ATKIS-Karte).