Hippias minor

E Vicipaedia
Prima pagina dialogi in editione principe (1513, Venetiis apud Aldum Manutium).

Hippias minor vel De mendacio (Graece Ιππίας Ελάττων) est brevis dialogus Socraticus(en) quem Plato[1] cum adulescens esset anno incerto composuit. Lectores et criticos saepe confudit hoc opus quia Socrates dialectice demonstrat illum qui de industria volensque mentitur meliorem esse quam qui per ignorantiam et invitus mentitur. Semper enim meliorem esse qui scit quam qui nescit. Hoc paradoxon ab Hippia omnino reicitur nec Socrates ipse hac conclusione se contentum esse fatetur. Ita dialogus in aporiam desinit.

De personis[recensere | fontem recensere]

Tres sunt personae dialogiː

  • Eudicos pauca verba dicit. Hippiae admirator Socrati pollicetur omnibus interrogationibus clarum sophistam libenter responsurum esse.
  • Hippias est unus e clarissimis sophistis quinti saeculi a.C.n. qui ob encyclopaedicam scientiam ab omnibus laudatur. In hoc vero dialogo tamquam homo vanus, gloriosus, nimis sibi confidens describitur. Ita Hippias minor comoediae scaenae similior videtur. Nonne Olympiam quondam venisse sese gloriabatur nihil secum gerentem nisi quod sua manu fecissetː tam calceos quam tunicam, anulum, sigillum, zonam, pallium...?[2] Non tantum arithmeticae[3], geometriae[4], astronomiae[5] peritissimum sese ipse iudicabat sed de poesi, rythmo, harmonia, grammatica libentissime disserebat atque mnemotechnica arte maxime gloriabatur[6]. Dialecticae vero imperitus ostenditur siquidem cum Socrate compares qui eum invitum quocumque libet ducit.
  • Socrates solitam ironiam et modestiam adhibet. Se talium rerum ignarum esse atque apud doctissimum hominem discere cupere saepe repetit. Callidis tamen interrogationibus miserum Hippian ita confundit ut contraria fateri cogatur illis quae initio dicebat.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Hippias e disputatione publica iamiam exivit in qua demonstrabat Iliadem melius poema esse quam Odysseam eo ipso quod Achilles, homo sincerus et fraudis expers, melior esset quam Ulixes, callidus deceptor (quod satis indicabat epitheton Homericum πολυτρόπος). Tum Socrates ab Eudico impulsus ei occurrit nec cum eo consentitː nonne ipse Achilles falsa dicebat cum se domum abiturum esse pollicebatur ob Agamemnonis iniurias? Praeterea solus homo qui scit vera dicere aut mentiri potest, qui nescit tantum errare potest. Igitur contendit hominem qui scit semper meliorem esse eo qui nescit. At Hippias horrescit si qui de consilio et volentes malefecerint meliores sunt iudicandi quam illi qui nescii et inviti peccaverunt[7]. Nam apud iudices iniuria voluntaria maiores poenas dat quam non voluntaria. Nihilominus dialecticae retibus haeret.

In hoc ipso Plato nobis quidem ludere videtur sed hoc paradoxum unum e praecipuis Socraticis dogmatibus revelat, scilicet neminem malum facere nisi per ignorantiam quandam quoniam malum ipsi qui hoc committit nocet, nemo autem, siquidem sanus est, sibi ipsi nocere vult. Temporalis igitus conclusio huius dalogi esse videtur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum quinti decimi saeculi ultimam paginam nostri dialogi praebens.
  1. Quod Aristoteles in Metaphysicis (IV.29) testatur.
  2. Plato 368b-c.
  3. Plato 366c-e
  4. ibid. 367d-e
  5. Ibid. 368a.
  6. Plato 368b-e.
  7. 372a.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]