Hydra Lernaea

Latinitas bona
E Vicipaedia
"Hercules et Hydra Lernaea": tabula ab Antonio de Pollaiolo picta
Hercules et Hydra Lernaea: pictura Gustavi Moreau anno 1870 confecta (Institutum Artium Chicagoense)

Hydra (Graece Ὕδρα) in mythologia Graeca est ingens serpens aquatica novem capitibus praedita, Echidnae et Typhonis filia, soror Cerberi, Chimaerae, Sphingis. In Argolide apud lacum Lernaeum omnem viciniam halitu venenato infestabat. Tandem hydra ab Hercule interfecta est: hic secundus labor ab Eurystheo heroi impositus fuit.

Unum e novem capitibus tantum immortale erat, sed quotienscumque filius Iovis quodvis e ceteris ceciderat, duo capita eodem collo renascebantur. Itaque colla mortalium capitum, Iolao comite adiuvante, cremavit ne resurgere possent, immortale vero sub gravissimo saxo obruit. Cum sanguis hydrae virus potens contineret, Hercules sagittas suas cruore beluae imbuit, ita ut postea omnia vulnera istis sagittis inlata insanabilia ac letalia forent. Sic centaurum Nessum necavit, qui se vindicavit tamen hoc modo: moriens Deianirae, uxori Herculis, persuasit sanguinem e vulnere suo manantem (quod vulnus a sagittis venenatis factum erat) philtrum amoris fore et fidem mariti ei paraturum. Sed cum Deianira vestem hoc sanguine tinctam marito misit, summis cruciatibus Hercules periit eodem veneno confectus quo saepe inimicos interfecerat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Constat nomina q.s. ὕδρος 'serpens aquaticus' et ὕδρα 'serpens aquatica' e stirpe Protoindoeuropaea *ud-r-ó- 'aquaticus' oriunda esse (PIE *ud- > ὕδ-ωρ 'aqua'). Nominum Graecorum cognata sunt etiam Sanscritae udrá-, Germanicae superioris antiquae ottar, Lithuanicae ū́dras, quae cunctae voces 'lutram' significant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!