Chemia theoretica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Chemia theoretica est disciplina chemica quae res chemicae cum auxilio rationum mathematicae physicaeque theoreticae tractat ac explicat. Chemia theoretica est omnis divisa in partes tres:

Historia[recensere | fontem recensere]

Chemicus theoreticus primus[1] erat Plato, qui in suo Timaeo quattuor ex quinque corpora integra - corpora Platonicae - ad quattuor elementa: ignem, aërem, aquam ac terram comparavit. Postĕā T. Lucretius Carus in suo De rērum naturā notitiam hamōrum atomas ligantium proposuit et per hoc ligamina chemica invenit.[2] Etiam postĕā Michael Lomonosov multam scripturas Latinas materias chemiae theoreticae tractantes composuit [3][4][5] et in primis Elementa Chimiae Methematicae,[6] postulantes formationem chemiae nihil aliud nisi scientiae axiomaticae. Hoc fecĕrat ille enim prǐŏr viri clarissimi Immanuel Kant et Augustus Comte suam chemiam cum mathematicā insociabilem false proclamavērunt[7] et ipsam per hoc extra orbem scientiārum verārum expugnavērunt.

Formulae structurales duārum moleculārum quae NanoPutian [8] vocantur.

Interdum idea hamōrum atomos colligantium saecula vicerat et in formā doctrinae Franklandi de valentiā in saeculō XIX resurrexit. Quum V. Cl. Eduardus Frankland proclamavisset carbonum quattuor, oxygenium duam, hydrogenium unam etc unitates valentiae habere, ad inter sē ligamină constituendă, solo nominō “unitas valentiae”, inventa quia in saeculō scientiae (XIX) nemo hamos crēdĕret esse, ab “hamō” differebat. Autem V. V. Cl. Cl. Alexander Butlerov, Augustus Kekulé et alii constituerunt relationem firmam inter formulas structurales: compositiones signōrum atomicōrum 'C', 'H', etc et striārum valentiae rerpesentantium figuram “hamōrum” inuncatōrum, et veras moleculas in vitrō. Sic lingua iconică chemiae organicae (lingua formulārum structuralium) facta erat usque ad hŏdĭē usa.

Imago formularum structuralium a Sylvestero usam relationem cum invariantibus constituendi.
Imago formularum structuralium a Sylvestero usam relationem cum invariantibus constituendi causā.

V. Cl. Iacobus Ioseph Sylvester notavit radios vel vectores pro hamis substituere constructionem functionum componentum illōrum vectorum invariantas dicatas permittere.[8] Per quam ipse novam connectionem inter chemiam et mathematicam introduxit contra Kantii ac Comtei judicium dicantem. V. Cl. A. Cayley utens similitatem (secundum regulos valentiae) inter invariantas et moleculas (atomos ligaminibus conjunctas) numerum isomerum hydrocarbonium (formulārum structuralium moleculārum ex atomis carboni hydrogeniique compositārum) computavit.[9] Ad huc V. V. Cl. Cl. Gordan et Alexejeff ample contribuerunt notando quod not solum invariantes ex formulis structuralibus moleculārum dērīvāri possent, sed retroversum quāvis functione invariantā formula structuralis aliquae moleculae gignitur ita ut quaeque stria valentiae designans lĭgāmĕn ordinarium atomos a et b conjugans vero functioni formae

(determinans vocata) ab componentibus vectorum bidimensionalium respondeat.[10] [11] [12] [13] Sic hami vectoribus substituti erant et in notatione enim harpagonibus ipsi notatio hodierna pro turbinibus electrōnorum (vide infra) sunt.

Chemici theoretici clari[recensere | fontem recensere]

Quum multi philosophi (p), mathematici (m), physici (f), ac chemici (c) in chemiam theoreticam contribuissent, hīc nomina eōrum data sunt.

Periodica[recensere | fontem recensere]

Saeculō XX multa periodica libella de chemiā theoreticā divulgābant. Inter illos periodicum quod Theoretica Chemica Acta nominatur a viro claro Hermanno Hartmanno fundatum libella tres[14][15][16] in linguā Latinā impressit, de quorum istud[14] ab Suard, Berthier et Del Re scriptum multae glossae ad chemiam theoreticam pertinentes continet (vide infra) et exemplum optimum scripturae hodiernae Latinae scientificae dat.

Conventi[recensere | fontem recensere]

Aliquantum conventūs chemicōrum theoreticōrum sunt hodie. Inter alia sunt

  • CHITEL Conventus chemicōrum theoreticōrum exprimationis latinae ab Pullmann at Del Re inceptus in A.D. 1969 est concursus annuus chemicōrum theoreticōrum ad progressum collaborationis et amicitiae inter chemicos theoreticos exprimationis latinae (romanae) serviens. In sui annis primis congressus magis ab exploratoribus Europaeis frĕquentabātur. Nuper consocii ex Americā Latinā contributionem importantem in constitutionem istīus conventi annui apportavērunt
  • EUCO-TCC conventus di-annuus constitutus a divisione chemiae theoreticae ac computatoriae Societatis Europaeanae pro scientiis chemicis et molecularibus

Glossarium terminōrum chemiae theoreticae[17][recensere | fontem recensere]

Hoc glossarium compōnĭtur secundum tres scripturas[14] [15] [16] chemiae theoreticae devotas.

La Ru Ge Fr It En
106[18] 97[18] 66[18] 65[18] 60[18]
basis базис Basis basis
corculum остов Kern[19] core
combinatio linearis

orbitalium atomicorum

линейная комбинация

атомных орбиталей

Lineare Kombination
von Atomorbitalen
linear combination

of atomic orbitals

determinans детерминант determinant
electron

(m, III -is)

электрон Elektron electron
functio

undarum

волновая функция Wellenfunktion wavefunction
ligamen связь Bindung liaison bond
nŭclĕus Nucleus atomi ядро Kern nucleus
orbital орбиталь Orbital orbital
par electronicus

solitarius

неподелённая

электронная пара

lone pair
regula octupli правило октета octet rule
superpositio перекрывание Überlappung overlap
status infimus

vel imus

основное состояние Grundzustand ground state
valor proprius собственное значение Eigenwert valeur propre eigenvalue
vector proprius собственный вектор Eigenvektor vecteur propre eigenvector

Chriae, Sententiae, Joci[recensere | fontem recensere]

  • Fēlīx quī potuit rērum cōgnōscere causās. P. Verg. Maro Georg II, 490
  • chemia quantica pars physicae theoreticae est (A.A. Ovchinnikov)
  • cogitare pretiose, computare vile est (M. Levitt)

De initio[recensere | fontem recensere]

  • Quod ab initio vitiōsum est, tractu temporis convalescere non potest.
  • Ab initio nullum, semper nullum

De temporibus antiquis.[recensere | fontem recensere]

Chemicus ordinarius et chemicus theoreticus.[recensere | fontem recensere]

Quidam chemicus interrogavit:

  • quīs moleculīs chemia organica stŭdet?
  • theoreticus respondit: organicīs.
  • ipse interrogavit: quīs moleculīs chemia inorganica stŭdet?
  • ille ait: inorganicīs.
  • ipse tum interrogavit: tunc quīs moleculīs stŭdet chemia theoretica?
  •  ???!

Professor germanus et sui quinque studiosi.[recensere | fontem recensere]

Erat olim professor germanus qui quinque studiosos habebat. Uno die apportet ipse suas caligas vetas et ait: “Venum do! non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris: 25 (viginte quinque) marcis! Quis mercatus sit?” Studiosi, autem, acuti erant, quisque quinque marcas attulit et caligas vetas sui professoris communiter redemērunt.

Sīmĭa, aspirans et experimentatores.[recensere | fontem recensere]

Olim experimentatores intellectum studebant. Sīmĭam et aeque fustem in claustrum posuerunt et bananam ab tecto suspenderunt. Sīmĭa, videns bananam attingĕndam non posse, cito fustem invenit et bananam expedivit. Tunc aspirantem in ipsum claustrum posuerunt. Is tamen primo saltabat, secundo lateres claustri concŭtiēbat bananam interdum expedire non poterat. In confusione ajunt experimentatores: cōgĭta pauce! - Cur cogitare?! - ait – Laborare necesse est!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Visintainer (1998), "A Potential Infinity of Triangle Types On the Chemistry of Plato's Timaeus," HYLE--International Journal for Philosophy of Chemistry 4(2): 117-128. Situs interretialis.
  2. A. L. Tchougréeff. Several Stories from Theoretical Chemistry with some Russian Flavor and Implications for Theorems of Chemistry, Vagueness of Its Concepts, Fuzziness of Its Definitions, Iconicity of Its Language, and Peculiarities of Its Nomenclature. Int. J. Quant. Chem., 116 (2016) 3, 137 - 160 [1].
  3. M.V. Lomonosov DISSERTATIO DE GENERATIONE ET NATURA NITRI [2]
  4. M.V. Lomonosov MEDITATIONES DE CALORIS ET FRIGORIS CAUSA [3]
  5. M.V. Lomonosov DE TINCTURIS METALLORUM [4]
  6. M.V. Lomonosov ELEMENTA CHIMIAE MATHEMATICAE [5]
  7. Joachim Schummer. Why Mathematical Chemistry Cannot Copy Mathematical Physics and How to Avoid the Imminent Epistemological Pitfalls. HYLE--International Journal for Philosophy of Chemistry, Vol. 18, No.1 (2012), pp. 71-89. [6]
  8. J.J. Sylvester, ON AN APPLICATION OF THE NEW ATOMIC THEORY TO THE GRAPHICAL REPRESENTATION OF THE INVARIANTS AND COVARIANTS OF BINARY QUANTICS,- WITH THREE APPENDICES. Am. J. Math. 1878, 1, 64.
  9. A. Cayley, Ueber die analytischen Figuren, welche in der Mathematik Bäume genannt werden und ihre Anwendung auf die Theorie chemischer Verbindungen. Ber. deutsch. chem. Ges., 1875, 8, 1056
  10. P. Gordan, V.G. Alexejeff, Übereinstimmung der Formeln der Chemie und der Invariantentheorie, Z. phys. Chem. 1900, 35, 610.
  11. V.G. Alexejeff, Über die Bedeutung der symbolischen Invariantentheorie für die Chemie, ibid. 1901, 36, 740
  12. В.Г. Алексѣев, Основы символической теорiи инварiантовъ (для химиковъ), 1901, Юрьевъ, Типографiя К. Маттисена [Russice]
  13. В.Г. Алексѣев, О совпадении методовъ формальной химiи и символической теорiи инварiантовъ. Журн. рус. ф.-хим. Общества. Т. 33. 1901, No 1, 314 [Russice]
  14. 14.0 14.1 14.2 Suard, Michèle; Berthier, Gaston; Del Re, Giuseppe (1967). "Nova methodus adhibendi approximationem molecularium orbitalium ad plures iuxtapositas unitates". Theoretica Chimica Acta 7 (3): 236–244 
  15. 15.0 15.1 Lim, T. K.; Whitehead, M. A. (1967). "Modus Computandi Eigenvectores et Eigenaestimationes e Matrice Densitatis". Theoretica Chimica Acta 7 (1): 1–3 
  16. 16.0 16.1 DEREK W. SMITH De structura electronica et stereochemica ionis Cu(NO3)64 - Theoret. chim. Acta (Berl.) 16, 89-90(1970).
  17. Wikipedia praeclarissima est pro dando hominibus possibilitates in suis linguis vernācŭlis de omnibus rebus doctrinam obtĭnēre. Numerus Latinam native loquentes appropinquat hodie zeri. Tum intentio Vicipaediae altera sit, nempe exempla dare quomodo aliquis (scientifice) Latine scribere et sui exprimere possit. Enim hīc dāmus glossae nĕcessĕ ad Latine scribendum de chemia theoretica.
  18. 18.0 18.1 18.2 18.3 18.4 numerus millionum Europae native loquentes [7]
  19. Verbatim Kernchen, sed non usitate.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Г. Гельман (G. Gel’man; Moscow - 23 Oct 1936). Квантовая Химия [Quantum Chemistry (in Russian)]. ОНТИ, Москва и Ленинград [ONTI, Moscow and Leningrad] (1937), 546 с. [C. 1937 II, 3284] Translated from the German manuscript to Russian by J. Golovin, N. Tunitskij, M. Kovner. Volume 1 of the series “Physics in Monographs”, edited by S. I. Vavilov, I. Ye. Tamm and E. V. Shpolskii.
  • H. Hellmann (Moscow - Mar 1937). Einführung in die Quantenchemie [Introduction to Quantum Chemistry (in German)]. Deuticke, Leipzig and Wien (1937), VIII + 350 p. [C. A. 31:77371, CAN 31:55845 / C. 1937 II, 1518]. Book review: J. Syrkin, Acta Physicochim. U.R.S.S. 8 (1938) 138-140 Book review: O. Schmidt, Z. Elektrochem. Angew. Phys. Chem. 44 (1938) 284 (DOI: 10.1002/bbpc.19380440415) Book review: Clusius, Angew. Chem. 54 (1941) 156 (DOI: 10.1002/ange.19410541109) Reprint (reproduction vested by Alien Property Custodian): H. Hellmann. Einführung in die Quantenchemie. J. W. Edwards, Ann Arbor, Michigan (1944), VIII + 350 p. [C. A. 38:54585, CAN 38:36665]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • [9] Opera M.V. Lomonosovi.
  • [10] situs interretialis ab Udo Anders sustinetur "Some details, hopefully entertaining, in and around early quantum chemistry (1927—1980)"
Bullet yellow.png Haec pagina categorias requirat. Quas adde, si potes. Symbol of Chaos.svg