Roman numeral 10000 CC DD.svg

Linus Pauling

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Linus Pauling
Res apud Vicidata repertae:
Linus Pauling: imago
Linus Pauling: subscriptio
Nativitas: 28 Februarii 1901; Portlandia
Obitus: 19 Augusti 1994; Big Sur
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: chemicus, physicus, Esperantist, professor, biochemist, peace activist
Patronus: Californiense Institutum Technologiae, Linus Pauling Institute

Consociatio

Religio: atheismus

Memoria

Laurae: Praemium Nobelianum Pacis Componendae, John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, Roebling Medal, Praemium Nobelianum Chemiae, Humanist of the Year, Gandhi Peace Award, Willard Gibbs Award, Lomonosov Gold Medal, ACS Award in Pure Chemistry, National Medal of Science, NAS Award in Chemical Sciences, Priestley Medal, Lenin Peace Prize, California Hall of Fame, Tolman Award, Lavoisier Medal, Fellow of the American Physical Society, Davy Medal, Liversidge Award, Irving Langmuir Award
Linus Pauling c 1954.

Linus Carolus Pauling (natus die 28 Februarii 1901 Portlandiae in Oregonia – mortuus die 19 Augusti 1994 in Big Sur , California) fuit chemicus Americanus oriundus e Germania.

Una cum Maria Curie Pauling est solus homo qui bis praemium nobelianum accepit, accurate: anno 1954 Nobelianum Chemiae Praemium studii biochemiae causa et anno 1962 Praemium Nobelianum Pacis Componendae quia contre arma atomica ac contra bellum et Bellum Indosinense II pugnaverat, abstulit.

Ab anno 1968 ad medicinae studium sese convertit atque novum medicinae genus professus est quam medicinam orthomolecularem appellavit[1]. Putabat enim sanitatem corporis humani in recto (Graece ortho-) numero molecularum in corpore naturaliter versantium constare. Contra pleraque medicamina, ut substantias adventicias, etiamsi nonnumquam ad morbum impugnandum necessarias, valetudini periculosa iudicabat. In eorum vicem vitaminorum supplementum (in primis vitamini C[2]) aliorumque elementorum corpori in parva quantitate necessariorum suadebat ultra illam copiam quae e communi cibo ingeritur[3]. Ad illam doctrinam divulgandam anno 1973 The Linus Pauling Institute of science and medicine conditum est. In quo non multum profecit quia Institutum Sanitatis Civitatum Foederatarum (National Institute of Health) novam doctrinam non comprobavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Orthomolecular Psychiatry", Science 1968(60) : 255-271 et "Orthomolecular Somatic and Psychiatric Medicine", Journal of Vital Substances 1968(14) : 1-3.
  2. Vitamin C, the common cold, and the flu, Freeman, 1976
  3. L. Pauling, How to live longer and feel better, Freeman, 1986.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Linum Pauling spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!