Jump to content

Chria

E Vicipaedia

Chria (Graece χρεία 'utilis') antiquitate et in Imperio Byzantino fuit genus litterarum et unum ex progymnasmatibus.

Chria fuit narratiuncula brevis et utilis quae singularem personam tractavit. Chria fuit narratione brevior—plerumque sententia una—sed praecepti dissimile, certo homini tributa est. Ea se usitate ad unum ex paucis exemplaribus verborum conformavit, quorum quotidianissima fuerunt cum vidisset (ιδών), interrogatus (ἐρωτηθείς), et dixit (ἔφη).[1]

Chriae sequentes, in fontibus antiquis saepissime inventae, definitionem inlustrare possunt:

Diogenes Sinopensis, iuvenem male se gerentem videns, eius paedagogum percussit, addens "Cur doces tales res?"

Nonnullae chriae fuerunt infacetae:

Olympias, filium Alexandrum se progeniem Iovis declarantem audiens, dixit "Cur non cessat iste homo prae Hera me calumniari!"

Vel severae:

Quidam Laco, captivus venumdatus fore, ab aliquo de quo facere posset interrogatus, dixit, "Liber vivere."

Vel sapientes:

Aristides, quid sit iustitia interrogatus, dixit: "Possessiones aliorum non cupiens."

Chria ut genus litterarum fuit res conlationis. Plutarchus, Seneca minor, et alii suas chriarum congeries privatas conservaverunt. Conlectiones praeterea in luce prolatae sunt: talia per exemplum fecit saeculo III a.C.n. Machon auctor Alexandrinus. Chriae autem plerumque notae sunt in educatione: discipuli paene simul ac legere potuerunt simplices chrias didicerunt; deinde multiplicem linguae Graecae grammaticam meditati sunt, mutationes vocum temporumque facientes. In uno ex ultimis gradibus eorum praeparationis ad rhetoricam cognitam (chriae hic fuerunt unum ex progymnasmatibus): thema unius chriae in rito paragrammatum? octo conatu elaboraverunt: laudaverunt, paraphrasin dederunt, explanaverunt, opposuerunt, comparaverunt, exemplum dederunt, iudicium fecerunt, et lectorem ad extremum adhortati sunt.

  1. De significatione chriae, vide Quintilianum, Institutio oratoria 1.9.4, et Seneca, Epistulae morales 33.7.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hock, Ronald F., et Edward N. O'Neil. 1986. The Chreia in Ancient Rhetoric. Vol. 1. Atlantae: Scholars Press.
  • Hock, Ronald F., et Edward N. O'Neil. 2002. The Chreia in Ancient Rhetoric. Vol. 2. Atlantae: Society of Biblical Literature.
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!