Cereus paschalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cereus paschalis in Cathedrali Sancti Olavi positus, Asloae in capite Norvegiae.

Cereus paschalis[1] vel candela paschalis[2] est magnus cereus, qui ad initium vigiliae Paschalis in Christianitate Occidentali (praecipue in ecclesiis Romanis Catholicis, Anglicanis, Lutheranis) accenditur. Iuxta praesentem ritum, extra templi ianuas novo benedicto igne excusso de lapide accensus, cereus ipse benedicitur a presbytero et, signatus numeris anni praesentis, litteris alpha et omega, quinque granis thuris aut quinque clavis in modum crucis dispositis pungitur, antequam a diacono, aut, si abest diaconus, a presbytero in ecclesiam obscuram portatur. Ter fit statio, intra ianuas, in media ecclesia, et ante gradum apsidis, diacono clamante "lumen Christi" et respondente populo "Deo gratias"; dein cereus in summo ponitur candelabro affabre confecto et, ubi mos est, floribus vernalibus ornato. Tum cereo thus offertur, diaconusque ex ambone praeconium paschale cantat.

Post evangelium lectum, cereus ad benedictionem aquae baptismalis a candelabro sublatus in processione ad fontem baptismalem portatur terque in aquam benedicendam immergitur.

Variae sunt explanationes cerei paschalis. Effigiem esse eum affirmant[3] ipsius Christi qui de mortuis victor resurrexerit: materiam cerae significare carnem Salvatoris mundi, filum animam sub carne latentem, flammam et lucem deitatem Verbi incarnati. Praeterea cereus dicitur columnam flammarum significare, quae nocte Israelitas ex servitute Aegyptia trans mare Rubrum in libertatem duxit.[4]

Post tempus paschale, cereus in baptisterium movetur, ubi modo accenditur cum baptismata et obsequia defunctorum fiunt.

Grandia candelabra cereorum paschalium artificiose confecta multis in ecclesiis exstant, velut Romae in Basilica Sancti Ioannis in Laterano et in Basilica Sancti Pauli extra muros.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Archaeologia: Or, Miscellaneous Tracts, Relating to Antiquity, vol. III (1775) 407, 408.
  2. Testamenta Eboracensia, Or, Wills Registered at York, p. 284. London: J. B. Nichols and Son, 1836.
  3. Johann Kutschker: Die heiligen Gebräuche, welche in der katholischen Kirche (ritus latini) vom Sonntage Septuagesima bis Ostern beobachtet werden. Wien 1843. https://books.google.de/books?id=2Z5mAAAAcAAJ inspectum die 20 aprilis 2017. Testes Kutschkeriani cum pluriens mentionem faciant de candelis et candelulis, quibus sacerdotes et ministri uti solent, tamen ipsum cereum, qui Christum significat, - et eum quidem solum - semper cereum nec ullo loco candelam nominant.
  4. Exodus 14.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]