Disputatio:Cereus paschalis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

de vocabulo baiulare[fontem recensere]

Haereo, utrum vocabulo baiulare recte utendum sit scribentibus de cereo portando. Mihi haud mediocriter displicet. Nonne ita dicimus, cum onera graviora tergo portamus vel potius dorso asini imponimus? --Bavarese (disputatio) 10:33, 20 Aprilis 2017 (UTC)[reply]

Ego quoque usum baiulandi verbi demiror. Emendationem tamen neglexi, quia nesciebam, utrum de errore an de ecclesiastica quadan dicendi consuetudine ageretur. Utique de sensu 'baiulandi' recte iudicasti. Neander (disputatio) 13:15, 20 Aprilis 2017 (UTC)[reply]
In scriptis ecclesiasticis hoc verbum reperio, sed tantum de crucem portando. Primo auctore huius paginae absente, verba emendavi. Lesgles (disputatio) 18:13, 23 Aprilis 2017 (UTC)[reply]