Cena deis a Baucide et Philemone oblata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Baucis et Philemon Iovem Mercuriumque recipiunt: tabula anno fere 1600 ab Adamo Elsheimer picta (Pinacotheca Dresdensis)

Cena Iovi et Mercurio a Baucide et Philemone oblata est, in fabula ab Ovidio in Metamorphosibus (8.626-724) narrata, quo tempore dei ambo iuxta Tyanam incogniti itter fecerunt. Baucis et Philemon hospites pauperes cenam generosam praebuerunt et ob hac ratione supplicium civibus Tyaneis destinatum evitaverunt. Ovidius ad hanc cenam exscribendam varia ex operibus Callimachi et Eratosthenis repetivit: hic in carmine deperdito Erigone cenam Baccho ab Icario oblatam descripserat, ille in Hecale cenam Theseo ab Hecale oblatam. Cibus huius cenae in Ovidii verbis sic sonat (8.665-679):

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
conditaque in liquida corna autumnalia faece
intibaque et radix et lactis massa coacti
ovaque non acri leviter versata favilla,
omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
sistitur argento crater fabricataque fago
pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
parva mora est, epulasque foci misere calentes,
nec longae rursus referuntur vina senectae
dantque locum mensis paulum seducta secundis:
hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
prunaque et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis conlectae vitibus uvae,
candidus in medio favus est; super omnia vultus
accessere boni nec iners pauperque voluntas.

Silius Italicus, qui in Punicis cenam Baccho a Falerno oblatam enarravit, multa e descriptione cenae Baucidis et Philemonis sumpsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. S. Hollis, ed., Ovid. Metamorphoses, book VIII (Oxonii: Clarendon Press, 1970)
  • A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.