Latinitas nondum censa

Icarius Atticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dionysus Icario vinum dat: vas Atticum c. 540/520 a.C.n. a pictore "The Affecter" ornatum (Museum Lupariense)

Icarius (Graece Ἰκάριος) fuit Atticae incola, pater Erigonae in mythologia Graeca. Pater et filia Bacchum peregrinum in domum receperunt, cenam eo praebuerunt vinumque donum nacti sunt. Icarius exinde in conviviis vinum protulit vicinis; qui ebrii pugnare coeperunt Icariumque hospitem occiderunt. Erigone a cane Maera conducta corpus patris repperit ibique sibi mortem intulit; Maera iuxta sepulchrum manens mortua est. Astronomi narrant Icarium inter stellis nomine "Bootes" videri, Erigonam nomine "Virgo", Maera nomine "Canis Minor" cuius oculus est Procyon.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, The Story of Bacchus (Londinii, 2005. ISBN 0714122556) pp. 83-90, 154
  • Konstantinos Spanoudakis, "Icarius Jesus Christ? Dionysiac Passion and Biblical Narrative in Nonnus' Icarius Episode (Dion. 47, 1-264)" in Wiener Studien vol. 120 (2007) pp. 35-92