Erigone (Eratosthenes)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Erigone

Dionysus Icario vinum dat: vasm Atticum c. 540/520 a.C.n. a pictore "The Affecter" ornatum (Museum Lupariense)

Erigone (Graece Ἠριγόνη) fuit carmen epicum ab Eratosthene scriptum, poëta et erudito qui Graece urbem Alexandriam saeculo III a.C.n. exeunte habitavit. Historiam narravit Icarii filiaeque Erigonae qui Bacchum in domum receperunt vinumque ab eo donum nacti sunt; cenam Baccho ab Icario oblatam descripsit. Ex hoc carmine fragmenta perpauca nobis servantur; historia autem retractatur a Nonno in Dionysiacis et, mutatis mutandis, a Silio Italico in Punicis qui invicem cenam Baccho a Falerno oblatam evocat.

Editio[recensere | fontem recensere]

  • J. U. Powell, Collectanea Alexandrina (Oxonii: Clarendon Press, 1925)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Konstantinos Spanoudakis, "Icarius Jesus Christ? Dionysiac Passion and Biblical Narrative in Nonnus' Icarius Episode (Dion. 47, 1-264)" in Wiener Studien vol. 120 (2007) pp. 35-92


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.