Latinitas nondum censa

Cena Theseo ab Hecale oblata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cena Theseo ab Hecale oblata ante taurum Marathonium domitum, a Callimacho in carmine epico Hecale medio saeculo III a.C.n. exscripta est; cuius episodii fragmenta vel quindecim (frr. 29-39 et fortasse 156-157 Hollis) hodie servantur. E fragmentis satis constat Hecalam ἄρτους ... οἵους ἐνικρύπτουσι γυναῖκες "panes quales sub cinere celant mulieres" e farina furfuracea factos obtulisse (35, 37), olivas γεργέριμον et πίτυριν (36), crethmum (38: "hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale", Plinius, Naturalis historia 26.82) et sonchum (39: "ut quem Theseo apud Callimachum adponat Hecale", Plinius, Naturalis historia 22.88), insuper fortasse allium e terra Orgade iuxta Nisaeam (156) et acanthis (157: "senecio ... Callimachus eam acanthida appellavit", Plinius, Naturalis historia 25.167).

Callimachus varia e cena Ulixi apud Eumaeum oblata, in Odyssea narrata, ad hoc episodium componendum dempsit. E narratione cenae ab Hecale praebitae multa sumpsit Eratosthenes in carmen elegiacum (hodie deperditum) Erigonen ubi Icarius et Erigone Bacchum recipiunt, multa et Ovidius ad cenam deis a Baucide et Philemone oblatam in Metamorphosibus exscribendam. Silius Italicus qui cenam Baccho a Falerno oblatam in Punicis descripsit et Nonnus qui cenam Icarii et Erigonae rursus narravit, varia ex operibus Callimachi et Eratosthenis didicerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 78-82 (fragmenta), 166-175 (commentarium), 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.