Latinitas nondum censa

Hecale (Callimachus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Hecale (discretiva)

Hecale fuit carmen epicum Graece saeculo III a.C.n. a Callimacho scriptum, hodie in fragmentis tantum servatum. Historiam narravit Thesei qui ad taurum Marathonium capiendum properat et in itinere ab Hecale anicula receptus est. Fragmenta vel quindecim (frr. 29-39 et fortasse 156-157 Hollis) servantur ex episodio in quo Hecale cenam rusticam Theseo praebet.

Ultimus omnium nobis cognitorum librum manu scriptum huius operis (una cum Aetiis) possedit archiepiscopus Michael Acominatus: bibliotheca eius anno 1205, Athenis a Latinis captis, destructa est.[1]

Taurus Marathonius a Theseo domitus: vas pictorum circa Polygnotum (Museum Artium Metropolitanum)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. N. G. Wilson, Scholars of Byzantium (Londinii: Duckworth, 1983) pp. 204-206

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale. Oxonii: Clarendon Press, 1990. 2a ed. aucta: 2009