Latinitas bona

Carolina Reaper

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fructus Carolina Reaper

Carolina Reaper (indeclinabilis, m), primum HP22B nominatus, fructus chili specie Capsici chinensis est. Fructus ruber et asper cauda cum parva acrique est. In anno 2013, Carolina Reaper acerrimus sapore omnium capsicorum omni orbe terrarum a Guinness World Records denuntiatus est, cum fructum chili nomine Trinidad Scorpion, qui culmen acritatis prius attigerat, superavit. [1]

Sapor eius frugalis et paulo ad dulcitatem inclinans atque simul acerrimus igniferque, non dissimilis "lavae liquefactae", describitur.[2] Fructus maturus fere amplitudine sestertii est, 35-40mm. [3] Planta frugifera locum apricum climate calido postulat, et, si hoc datur, admodum virens augere potest. Autem hac in re commoda lente floret, et si domi culta et fructus maturius opus est satori metere, theca minor utenda est. Praebita theca minore, planta magis ad fructus florentes quam ad altitudinem intendit. [4] 

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Culmen novum acritatis confirmatum: http://www.guinnessworldrecords.com/news/2013/11/confirmed-smokin-eds-carolina-reaper-sets-new-record-for-hottest-chilli-53033 Guinness world records 2013-11-19.
  2. Tu, Chau. "Eating the 'Carolina Reaper' pepper is 'like eating molten lava'" 
  3. "Carolina Reaper - HP22B - World's Hottest Chiles" (en-US) 
  4. https://www.theguardian.com/lifeandstyle/2016/feb/28/gardens-hottest-chilli-carolina-reaper-james-wong?CMP=share_btn_tw The Guardian 2016-02-28