Canusium (Apulia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Canusium (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Canusia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Canusium (Apulia)
Res apud Vicidata repertae:
Canusium (Apulia): insigne
Civitas: Italia
Locus: 41°13′0″N 16°4′0″E
Numerus incolarum: 29 847
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 150.93 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Andria, Barulum, Ceriniola, Labellum, Minervinum, Oppidum Sancti Cassiani

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Canusium (Apulia): situs
Canusium sub solis occasum

Canusium[1][2][3][4][5] (-ii, n.) seu Canusia[4] (-ae, f.) (Italiane Canosa di Puglia) est Urbs Italiae et municipium, circiter 30 285 incolarum, in Regione Apulia et in Provincia Barolensi-Andriensi-Tranensi situm. Urbani Canusini[6][4] vel Canosini[4] appellantur.

Canusium septem montes iuxta flumen Aufidum iacet, et Parva Roma appellata est.

«CANUSINAE FUSCAE, Haec tibi turbato Canusina simillima mulso, Munus erit. Gaude: non cito fiet annus
Marcus Valerius Martialis, Xenia et Apophoreta, CXXVII

Insignia[recensere | fontem recensere]

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Alia nomina urbis sunt: Civitas Canosina.[4]

Origo nominis est res controversa inter historicos. Secundum Servium Marium Honoratum, scriptorem Romanum antiquum, nomen ex verbo canis deducitur, signum cultus Veneris apud Daunios incolas. Alii historici dicunt nomen urbanum ex verbo Graeco χάνης ('canus, cista viminea') deductum esse ab viminibus iniussis apud ripas Aufidi. Aliae coniecturae studiosae proponunt nomen ex verbo Iudaico chanuth ('taberna') aut ex verbo ignoto Daunio deduxisse. Secundum ultimam coniecturam, etymon ex verbo Tusco canzna deducitur, causa commerciis inter Tuscos et Daunios.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Scriptores Romani Diomedem urbem condidisse narrant.

Iapyges aevo Neolithico (60003000 a.C.n.) fuerunt primi urbis incolae; qui suam civitatem apud planitiem Aufidana aedificaverunt, nunc Topicelli appellata. Sepulcra, res familiaris, res funebres, aura Principium Iapygium sunt documenta floridae civitatis.

Saeculis septimo ad tertium a.C.n, Canusium fuit urbs in mercatura, fictilibus crateribus, auris, et rebus vitreis insignis. Cum Graeci in Italia meridiana regnarent, fuit polis Graeca, enim ager Canusinus optimus erat ut flumen iacebat et colles pro arce habebant.

Anno 318 a.C.n, Canusium urbs foederata Romana factum est. Anno 216 a.C.n, post pugnam Cannensem, exercitus Romanus Canusium fugit. Titus Livius, in Ab Urbe Condita, dixit: "Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt."

Locus anno 88 a.C.n. municipium creatus est. Anno 109, Via Traiana et pons apud Aufidum aedificati sunt, deinde aquae ductus, amphitheatrum, arx, thermae, forum, templa.

Antoninus Pius imperator Canusium in statum coloniae elevavit, quam Aureliam Augustam Piam Canusium nominavit.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Hic vixerunt[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Monumenta Canusina[recensere | fontem recensere]

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Praesens praefectus urbis est Franciscus Ventola (Populus Libertatis). In agro Canusino pagus est, Loconia appellato, apud flumen Locone.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Canusium fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie est Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Canusina[6] est. Hodie municipium ad Dioecesem Andriensem pertinet.

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Canusium spectant.
  • Situs publicus (Italiane)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, Tomo primo, p. 367
  2. F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) (tomus I apud Google Books) (tomus II) (tomus III) (tomus IV)}
  3. W. Hazlitt, The Classical Gazetteer (1851) textus
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  5. L. Giustiniani, Dizionario geografico-ragionato del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Manfredi, 1797)
  6. 6.0 6.1 "Dioecesis Canusina" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
  7. DPR 17 Septembris 1962
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!