Scansio tomographica computata

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Scanner radiis X operans)
Apparatus scansionis tomographicae computatae a General Electric, societate Americana, fabricatus.

Scansio tomographica computata, olim tomographia axialis computata appellata, est medica imaginandi ratio scientifica in radiologia ad interiores corporis imagines subtiles sine dissecando capiendas adhibita ut diagnoses fieri possint. Homines qui tales scansiones efficiunt radiographi vel technologistae radiologici appellantur.[1][2]

Instrumentum quod imagines sectionum continuarum (tomographiam) per radios X gignit scansorium[3] et scanner radiis X operans[4] appellatur. Adhuc quattuor talium apparatuum generationes excogitatae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fabricatio primae tomographiae radiis X operantis anno 1967

Anno 1895 G. Röntgen primus ad id tempus ignotam radiationem "X" descripsit. In plano lucente post manum uxoris eius tenuto radiis X structuras biologicas transluminari demonstravit. Anno 1967 prima constructio tomographiae simplicis excogitata a Godfrey N. Hounsfield ex studuo Allan M. Cormack est: Motu fontis radiorum X contra planum lucentem imaginem sectionis generare potuit.

Technologia[recensere | fontem recensere]

Basis tomographiae radiis X operantis ex partibus fonte radiorum, radiis X ipsis, detectore, tomographia, computatro constituta est.

Generator radiorum X[recensere | fontem recensere]

Tuba Roentgeniana
Conferatur pagina principalis Tuba radiorum X.

Cuique apparatui tomographiae radiis X operanti generator (tuba) radiorum Roentgenianorum inest. Roentgeniani radii in tuba Roentgeniana generantur: Intra tubam vacuam duo electrodae locatae sunt: Kathodus candens (K) et anodus (A). Cum applicatione campi electrici tensionis altae (e. g. 50 kV) electrones celerrime a kathodo candente ad anodum currunt, quo contra anodum obliquam illidentibus, effectuum mutuorum inter electrones et materiam anodi (per exemplum: Volframium) causa, calor et Roentgeniani radii oriuntur. Illic, in loco anodi, Roentgeniani radii duobus formis, summa radiis characteristicis enim et radiis frenariis, liberantur.

Roentgeniani radii[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Roentgeniani radii.

Radii X sunt radiationes electromagneticae undarum longitudinibus inter 0.01 et 10 nm, frequentiis inter 30 petahertz et 30 exahertz, atque energiis inter 100 eV et 100 keV variantibus. Ea materiam penetrant, sed simul linealiter, ut luci similiter, et diffundentes se propagant et. Effectus radiorum X sunt ionizans, fluorescens, photochemici, et biologici.
Deminutio eorum et absorptionis et distributionis ope fit. Intra materiam radii X, ut omnes radii photonibus, diminuuntur ex effectibus inprimis tribus: effectu photoelectrico, diffusione Comptoniensi (seu effectu Comptoniensi), et creatione parium.

Tomographia[recensere | fontem recensere]

Apparatus CT apertus cum tubo (T, generatore radiorum X) et detectore (D). X - cursus radiorum X

Tomographia est ratio ex quibuspiam undis penetrantibus imagines et sectiones computandi. Methodus calculationis reconstructio tomographica appellatur. Eventus reconstructionis sectiones imaginarii in volatili memoriae computatri continentur.

Unde ex pluribus sectionibus reconstructio mathematica imaginis tribus mensuris praditae oportet.

Apparatus tomographiarum instrumentum tomographum et imago tomogramma vocari possunt. In cantario circulari (Anglice: gantry) generator detectorque circum corpus investigandum rotant.

Reconstructio computatralis tomographica[recensere | fontem recensere]

Geometria radiorum parallelorum.

Reconstructio tomographica est calculatio quasi inversa analysi infinitorum ex factoribus causandis, in usu medico partium corporis. Ut supra dictum Roentgenianii radii linealiter propagant, quo fit, ut omnes radii una (fere) paralleliter materiam biologicam transeant et pariter ad planum detectoris perveniant. Unde usus geometriae radiorum parallelorum applicari potest (vid. imaginem dextre): Hanc ob rem radii X quasi lineae et rectae et paralleliter planitiem detectoris angulo 90° impetrant. Ubi tum vero distributio deminutionis radiorum pertractantur, tam proiectio obiecti nata est. Unitate ex tuba Roentgeniana et detectore in orbem intra cantarium rotante, plures proiectiones fiunt. Postremo ex summa proiectionum sectio imaginaria calculatur.

Usus medicus[recensere | fontem recensere]

Imagines tomographiae radiis X operantis cerebri humani a base ad summum cranii procedentes.

Hodie usus tomographiae radiis X operantis in morbis totius corporis dignoscendis fit: verbi causa caput, pulmones, abdomen celeriter investigari licet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Patient Page. . ARRT – The American Registry of Radiologic Technologists .
  2. "Individual State Licensure Information". American Society of Radiologic Technologists .
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 647.
  4. Licoppe 2019.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Licoppe, G. 2019. "De libero arbitrio." Melissa 210: 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De transformatione Radoniensi (et simul de reconstructione tomographica). (Anglice)