Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lymphoma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Lymphomata cancer lymphocytorum[1] imprimis nodis lymphaticis maioribus (tumefactis) apparent.

Lymphomata sunt cancri telarum haematopoeticarum lymphoidearumque lymphocytis enim derivata cum alia benigna alia maligna essent[2]. Symptomata et signa sunt nodi lymphatici maiores, febris, sudor profusus, amissio pondus, pruritus, et sensus fatigationis perpetuus. Principalia lymphomatum genera sunt lymphomata Hodgkiniana et lymphomata imprimis non Hodgkiniana. Ordo mundi sanitarius lymphomatibus item categoriae myelomatosium et morborum immunoproliferativorum adiunxit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Thomas Hodgkin primam lymphomatis descriptionem anno 1832 divulgavit, praecipue generis ex ipso deinde appellati.[3] Multa alia lymphomatis genera nunc describuntur.

Symptomata et signa[recensere | fontem recensere]

Initio symptomata specimen typicum saepe incerta sunt et non diverse nisi aliarum morborum. Non semper sed saepius invenitur: nodi lymphatici tumefacti (lymphadenopathia), symptomata B (cum febri, sudore profuso nocuturno, amissione pondus) velut pruritus, et sensus fatigationis perpetuus et anorexia et dyspnoea.

Diagnosis[recensere | fontem recensere]

Non frustra mature magnitudo nodorum lymphaticorum anquisitorum cuivis accidat. Quidquid progrediens morbus sic symptomatum signorumque magnitudines promtae sunt. Lymphomatis diagnosis tum biopsiae nodi lymphatici indiga est[4]. Nodus in parte vel in toto excisus sub microscopio examinetur, unde criteriis histologicis nomenclatio sequitur. Deinde cytometria fluminea et fluorescentiae microscopio? prostremo classificatio generis prodi queat.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Quodvis lymphoma sensu strictu neoplasma telarum lymphaticarum est. Classificatio prima est dividere inter lymphoma Hodgkinianum et lymphoma non Hodgkinianum, deinde nominare genus cellularum (cellularum B vel cellularum T) orientium, tum illarum cellularum situs originis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. WebMD: Quidnam est lymphoma? (Anglice)
  2. Institutum cancrum nationale (Americanum) de lymphomatibus. (Anglice)
  3. Hellman, Samuel; Mauch, P.M. Ed. (1999). Hodgkin's Disease. Chapter 1: Lippincott Williams & Wilkins. p. 5. ISBN 0-7817-1502-4 .
  4. verywell: Quibus modis lymphomatis diagnosis facta est? (Anglice)


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!