Mons Fontinalis
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Altitudo: 4 800 metrum
Ascensus primus: first ascent
Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E
Civitas: Russia
Ascensus primus: first ascent
Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E
Civitas: Russia
Tabula aut despectus
Mons Fontinalis[1] (Russice Ključevskaja sopka, Ключевская сопка[2]) est mons ignifer in Camtschatka, prope Klyuchi (Fontes) vicum et Camtschatcam flumen situs.
Pars circuli ignis Pacifici est. Altitudo montis ab eruptionibus mutatur a 4750 ad 4850 metra. Mons Fontinalis est montium igniferorum Eurasiae altissimus; nam Elbrus et Casbekius extincti sunt. Quinto vel sexto quoque anno magnae eruptiones fiunt. A Stephano Krascheninnikow in Descriptione Camtschatkae terrae[3] primum descriptus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 494.
- ↑ Sopka est nomen montis seiuncti in Russia meridionali et in Oriente Extremo Russiae; cf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. сопка.
- ↑ Описание земли Камчатки, Petropoli 1755.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E • GeoNames • Peakbagger • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Fontinalem spectant. |