Benzenum

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Benzenium

Hic anulus chemicus benzenum est. Atomi carbonii hospituntur in verticibus et anulum formant.
Historica benzeni formula sicut primum proposita ab Kekulé.[1]

Benzenum est compositum chemicum cuius formula est C6H6 et molecula est composita ex sex carbonii atomis in anulum cohibitis cum singulis atomis hydrogenii coniunctis ad unamquamque carbonii atomum. Quia haec molecula solum atomos carbonii hydrogeniique continet, benzenum numeratur hydrocarboneum.


Benzenum est naturale olei crudi elementum et aromaticum hydrocarboneum. Est etiam structura fundamentalis plurium derivationum cum diversis coetibus lateralibus, h.e. una vel plura methyla (toluenum, xylenum), hydroxyla (phenola), vel aminis (anilinis).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kekulé, August (1872). "Ueber einige Condensationsproducte des Aldehyds". Liebigs Ann. Chem. 162 (1): 77–124 .
Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!