Compositum chemicum

E Vicipaedia
Aqua, inorganicum compositum chemicum ubique praesens, quod maria componit.

Compositum chemicum, breviter chemicum, est materia ex quibusdam elementis chemicis compositis creata. Ex atomorum conspectu, reactio chemica atomos singulos in moleculas unit.

Hae moleculae ex singulis atomis coniunctis factae novas proprietates physicas ostendunt quibus elementa singula priora omnino carent. Scientia chemica autem potest has novas proprietates praedicere a proprietatibus atomorum singulorum qui in reactione chemica participant.

Composita autem distinguenda sunt a ligationibus metallicis et aliis misturis chemicorum sicut solutiones, quae moleculas singulas non formant aut vinculis chemicis omnino carent inter atomos constituentes. Propter vinculorum chemicorum existentiam, composita describi possunt per formulas chemicas quae unicas rationes stoichiometricas habent.

Composita chemica atomis carbonii nonnumquam vocatur composita organica; per nonnullorum definitionem compositum inorganicum[1] est compositum inorganicum non organcicum est.

Quid compositum organicum, quid compositum inorganicum?[recensere | fontem recensere]

Adhuc definitio uniformis compositorum organicorum vel inorganicorum non est[1]. Usque ad diem 22 Februarii 1828 Friderico Wöhler uream fabricante definitio composita organica modo de organismorum origine vivorum fuisse erat. Hodie varii aspectus definitionis incluendi sunt. Alium definitionis conatum ad differentiam inter chemia organica et inorganica spectat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Quod est differentia inter compositum inorganicum et organicum? (Anglice)
  2. Quod est differentia inter chemia organica et inorganica? (Anglice)

Nexus interni

Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!