Leontius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Leontius (nomen)

Wikidata-logo.svg Leontius
Res apud Vicidata repertae:
Leontius: imago
Nativitas: 660;
Obitus: 705; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale

Principatus

695698
Praecessor:
Successor:

Leontius (ignotum, quo anno natus sit, obiit 15 Februarii 706) erat Imperator Romanus Orientalis ab anno 695 usque ad 698.

familia et vita privata[recensere | fontem recensere]

Leontius fuit familia nobili Isaurorum. Constantino IV et Iustiniano II imperatoribus Leontius dux feliciter in oriente contra Arabes pugnavit, sed anno 692 ab imperatore revocatus et in carcerem missus est. Nescimus, an id propter cladem apud Sebastopolim contra Arabes acceptam fieret. Tres annos postea autem in gratiam reversus est et thematem Helladem strategus ire debuit. Sed Leontius, cui in carcere duo monachi imperium praedixerant et qui sciebat Iustinianum omnibus odio maximo esse, consilium cepit rerum novarum. Idcirco captivos Constantinopoli liberavit et cum iis palatium expugnavit. Iustinianum imperatorem captum in circum tulerunt, ubi lingua ei excisa est. Tum in exilium in Chersonesum missus est.

imperator[recensere | fontem recensere]

Statim Leontius a patriarcho Callinico imperator coronatus est. imperator novus praesertim Arabes, qui 697 Carthaginem expugnaverant, fugare voluit. Itaque classem sub paefecto et patricio Ioanne eo misit. Sed milites Romani victi se Cretam rettulerunt, ubi Apsimarem imperatorem clamaverunt, qui postea Tiberii III nomen sibi dedit.

casus et mors[recensere | fontem recensere]

Anno sequente Constantinopolim expugnavit, Leontio nasum excidere et in monasterium Illyricum ferre iussit. Ibi vivit ad annum 706, cum Iustinianus II, qui anno 705 iterum imperium adeptus erat, eum Constantinopolim trahere et cum Tiberio III multis cruciatibus in circo necare iussit.

Device of the Palaiologos Dynasty.svg
379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas I • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III, Apsimar • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 820-822 Thomas Slavus • 829–842 Theophilus I • 842–867 Michael III • 842–866 Bardas • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lecapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V Calaphates • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Parapinaces • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Iohannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus