Constans II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Constans II
Res apud Vicidata repertae:
Constans II: imago
Nativitas: 7 Novembris 630;
Obitus: 15 Septembris 668; Syracusae
Patria: Imperium Romanum Orientale

Officium

Officium: Imperator

Familia

Genitores: Constantinus III; Q273871
Proles: Constantinus IV

Principatus

641 – 15. Septembri 668
Praecessor:
Successor:

Constans II (natus 7 Novembris 630) fuit Imperator Romanus Orientalis a Septembre 641 usque ad mortem (die 15 Septembris 668 Syracusis).

Post mortem patris Constantini III imperator Romanus creatus, frater Heraclius II Heraclonas depositus est. Primis annis tutela senatus regnavit. Semper contra Saracenos pugnare debuit, qui anno 642 primo, 646 secundo tempore Alexandriam expugnaverunt et perpetuo occupaverunt. Anno 647 Cappadociam ceperunt et Gregorium exarchum Africae, vicerunt. Annis 650 et 654 Rhodum aggressi tandem insulam expugnaverunt. Die 15 Iunii 653 Martinus I papa iussu imperatoris captus et depositus est. Tum anno 655 Constans II cum duce Saracenorum Muavija armistitium constituit. Anno 660 fratrem Theodosium, quem propter seditionem suspicavit, necari iussit. Quamquam Saraceni imperio etiam tum imminebant, Constans ipse anno 658 Slavos aggressus est et 662 consilium de sede in occidentem transferendo iniit: Primo Thessalonikem, tum Athenas, denique 663 Tarentum profectus est, ubi bellum Langobardis intulit, Beneventum frustra oppugnavit. Tum Neapolim, denique Romam iter fecit, ubi diebus 5 - 7 Iulii mansit. Vitalianus papa eum salutavit. 12 Iulii Neapolim reversus est. Autumno huius anni in Siciliam navigavit et Syracusis quinque annos regnavit. Ibi 15 Septembris 668 mortuus est.