Badenia et Virtembergia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Badenia et Virtembergia
Res apud Vicidata repertae:
Badenia et Virtembergia: insigne
Badenia et Virtembergia: vexillum
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 48°32′16″N 9°2′28″E
Nomen officiale: Baden-Württemberg
Situs interretialis

Forma

Area: 35 751.65 chiliometrum quadratum
Caput: Stutgardia
Subdivisiones: Provincia Friburgum, Provincia Carolsruha, Regierungsbezirk Stuttgart, Provincia Tubinga

Gestio

Praefectus: Winfridus Kretschmann
Consilium: Landtag of Baden-Württemberg

Vita

Incolae: 11 069 533
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Badenia et Virtembergia: situs

Badenia et Virtembergia (Theodisce Baden-Württemberg) est res publica foederalis Germaniae, condita die 25 Aprilis 1952 e fusione Virtembergiae et Badeniae ac Virtembergiae et Zolneri ac Badeniae. Caput Virtembergiae et caput Badeniae et Virtembergiae est Stutgardia.

Nonnumquam terra etiam civitas meridionalis et occidentalis appellata est (Südweststaat), vel etiam idiomate locali Ländle, id est terrula.

Res Publica Foederata Germaniae et Res Foederales[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Terra foederalis (Germania)

Res Publica Foederata Germaniae in Europa Media sita est. Badenia-Virtembergia est una ex sedecim Civitatibus Foederatis, quae per Legem Fundamentalem communiter civitatem foederatam maiestatis formant, at non confoederationem civitatum remissiorem constituunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Badenia et Virtembergia in pars austro-occidentalis Germaniae sita est; intra Germaniam versus orientalem et septemtrionalem orientalem civitate foederali Bavaria, versus septemtrionalem Hassia, versus septemtrionalem occidentalem Rhenania et Palatinatus. Civitates vicinae sunt versus occidentalem trans Rhenum Francia cum regione administrativa Magno Oriente, velut versus meridialem Helvetia cum pagis Basilea Urbe, Basilea rure, Argovia, Turico, Scafusa, atque Turgovia. Per Lacum Bodamicum confines cum Helvetico pago Sanctogallo atque cum civitate Austriae Cisarulana sunt.

Badenia et Virtembergia ipsa cum pagis pristinis Alpagauia Clettgauiaque et cum regionibus Waldshusi Brisgoviaque Rheno flumine adiecta est.

Mons altissimus est Feldberg (1 493 m) in nigra silva meridionali locatus.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima Badeniae et Virtembergae in zona transitioni locatum est, quo fit ut in regionibus occidentalibus clima ocenanicum, in regionibus orientalibus continentale dominent. Sito meridiali causa clima ceteris regionibus Germanicis calidius est.

Urbes magnae[recensere | fontem recensere]

In Ländle (terra foederali) urbibus novem plus quam 100 000 incolarum sunt:

Urbs Insigne Incolarum Regio Descriptio brevissima Imago
Stutgardia Coat of arms of Stuttgart.svg 632.743 Stutgardia Caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae et Virtembergiae atque Suebiae; caput pristinum Regni Virtembergiae, ad Nicer flumen situm; intra convallem situm cum vinetis et fontibus mineralibus; centrum societatum autocineticarum (Daimler, Porsche, Bosch); duae universitates. Stuttgart
Carolsruha DEU Karlsruhe COA.svg 311.919 Carolsruha/Phorca Pristinum caput Badeniae, baroca structura (agnomen Carolsruhae oppidum flabelli) iuxta rhenum situm; sedes Iudicii Maximi Foederalis; novem collegia; statio clara technologiae informationis. Karlsruhe
Manhemium Wappen Mannheim.svg 307.997 Rhenum-Nicer Urbs quaestuosae industriae mercatoriaque iuxta confluentem Nicer fluminis in rhenum, pristina urbs palantia, urbs pristina baroca cum structura viarum quadrata, universitas Manhemiensis, UNESCO City of Music. Mannheim
Friburgum Brisgoviae DEU Freiburg im Breisgau COA.svg 229.636 Friburgum Universitas studiorum Friburgensis Brisgaudiae; in media silva Hercynia situm, aquis fluvii Dreisam lautum, caelo dicitur frui omnium Germaniae oppidorum tepidissimo, pristinum caput Austriae Anterioris, meridianissima urbs magna Germaniae. Freiburg
Heidelberga Wappen Heidelberg.svg 160.601 Rhenum-Nicer Universitas Ruperto-Carola Heidelbergensis; usque ad 1720 pristina urbs palantia; centrum historicum clarissimum cum castello Heidelbergensi, UNESCO City of Literature. Heidelberg
Ulma Coat of arms of Ulm.svg 125.596 Ulma/Nova Ulma Ad Danubium atque prope Bavariae finem situm; universitas. Ulm
Hailprunna Wappen Heilbronn.svg 125.113 Stutgardia Urbs quaestuosae industriae ad Nicer flumen. Non procul ab Hailprunna Neckarsulm cum fabrica autocinetica (Audi). Heilbronn
Phorca Wappen Pforzheim.svg 124.289 Carolsruha/Phorca Ad fines silvae negrae prope confluentem fluminum Enz et Nagold; fabricatio ornamentorum horologiorumque. Pforzheim
Reutlinga Wappen Stadt Reutlingen.svg 115.762 Stutgardia Iuxta Alpes Suevicae (abnobae) locata. Reutlingen

Alia oppida[recensere | fontem recensere]

Discriptio Badeniae et Virtembergiae[recensere | fontem recensere]

Discriptio est dupliciter inter provincias et circulos.

Provinciae Badeniae et Virtembergiae[recensere | fontem recensere]

Badeniae et Virtembergiae quattuor provinciae sunt:

Circuli terrae et urbani[recensere | fontem recensere]

Circuli Badeniae et Virtembergiae.

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Circulus terrae

Discriptio Badeniae et Virtembergiae per circulos urbanos, Stadtkreise, atque circulos terrae, Landkreise, designatur.

Circuli urbani sunt novem:

Circuli terrae sunt triginta quinque. Notato, ut quorundam nomen singularibus circulorum urbanorum est vel simile vel aeque:

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Olim Austria in regione nonnulla territoria habebat, quae omnia Austria Anterior appellabantur et in quibus religio Catholica Romana fuit, cum in aliis territoriis Virtembergiae religio protestantium fuit. Badenia et Virtembergia die 25 Aprilis 1952 e tribus terris consociata est: Badenia Australi, Virtembergia et Zolnero atque Virtembergia et Badenia.

Factiones regnantes[recensere | fontem recensere]

Primus praeses ministrorum Reinholdus Maier (anno 1952/53 factionis FDP fuit, deinde ad annum 2011 CDU semper regnavit. Sed die 12 Maii primum senatus terrae nuper electus ducem Viridum Winfridum Kretschmann elegit, qui etiam factione SPD adiuvatur.

Loci aedificiaque notissima[recensere | fontem recensere]

Burg Hohenzollern
Castellum Heidelbergae
Insula Mainau.
Museum Porsche Stutgardiae

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus interni