Avernus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ruinae templi Apollinis ad Avernum.

Avernus est crater prope Cumas in Italia, in Campania ad occidentem Neapolis situs. Circumferentia est circa 3.2 chiliometra. In medio cratere est Lacus Avernus.

In societate Romana antiqua[recensere | fontem recensere]

Avernus in mythologia Romana aditus credebatur inferni, et sic in Aeneis Vergilii repraesentatur. Traditur nomen a vocabulo Graeco άορνος 'sine avibus' deduci, quia in memoria populari omnes aves supra lacum volantes mortuae cecidissent. Temporibus autem recentioribus, vocabulum fuit alternum inferni nomen. Secundum litora lacustrina exstant cavum Sibyllae Cumanae aditusque ad antrum (hodie Grotta di Cocceio), circa 800 metra longum, qui Cumas ducit, ubi sacella sibyllae stabat. Adsunt etiam reliquiae templorum Apollinis et Iovis.

Marcus Vipsanius Agrippa per bellum civile inter Octavianum et Marcum Antonium lacum in portum militarem commutare conatus est, nomine Portum Iulium; quo consilio via aquatilis a Lacu Lucrino ad Avernum effossa est. Reliquiae portus sub superficie lacus adhuc videri possunt. Simul silvae circumiacentes excisae sunt et emissarium subterraneum usque ad Cumas lacus aquam ducens ab architecto Cocceio effossum ː tunc fabulae de Averno a poetis fictae mendaces omnibus probatae sunt[1].

Varii Averni[recensere | fontem recensere]

Nomen Avernus etiam a naturalistis adhibebatur ut quosdam designarent lacus, antra, et alios locos qui aerem fluminibus vaporibusque mortiferis contaminabant. Qui tradebantur communes in Hungaria propter abundantiam cuniculorum. Antrum Canum (Italice Grotto dei Cani) in Italia erat exemplum notissimum. Notissimus autem horum Avernorum est Lacus Avernus.

Hi loci etiam mephites appellabantur, ex Mephite, in religione Romana dea vaporum foedorum, quae homines contra malariam defendere solebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Strabo, Geographica V.4.4 et V.4.5

Nexus interni

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!