Plutonium (cavum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Plutonium (Graece Πλουτώνιον) in antiqua religionis Graecae topographia fuit asylum sanctum deo Plutoni dicatum, saepe in loco qui emanationes mephiticas obtulit, aditum inferni Graeci ergo exprimens.[1][2][3]

Strabo geographus tres locos quibus Plutonium erat commemorat. Unus in colle inter Tralles et Nysam stabat; hi termini nemus sacrum amplecti sunt, templumque Plutonis et Persephones, atque speluncam adiunctam, Charonium[4] appellatam. Adfirmat "id nonnullas proprietates physicas singulares habere" et pro sacello sanandi et oraculi somniorum (incubationis) esse.[5]

Hoc Plutonium Eleusini in antiqua urbe Attica prope septentrionalium terminorum sacrorum aditum stabat, a Pisistrato saeculo sexto a.C.n. aedificatum et duo saecula post iterum aedificatum, cum arcana Eleusina erant res religiosae maximi momenti in regione. Spelunca fuit habitatio antiqua ubi Pluto ortus est, Filius Divinus appellatus.[6]

Plutonium Hierapolitanum, Hierapoli in urbe Phrygiae situm, cum cultu Cybeles coniungebatur. Suae exhalationes haustae omnibus mortalibus habebantur mortiferae praeter Gallos, eunuchos et flamina deae.[7] Tempore Imperii Romani, cultus Apollinis situs religiosos ibi coniunxit, inter quos Plutonium. Cava archaeologica decennio 197 effecta monstraverunt hoc Plutonium intra temenum (terminos sacros) Apollinis situm fuisse: "Consistitit in foramine naturali secundum murum travertini, in antrum adducens ubi flumina aquae calidae effundebantur noxiasque liberabant exhalationes." Locus etiam cum oraculo somniorum coniungebatur: Damascius, scholarches Neoplatonicus, somniavit se Attidem hic inter comites Cybeles Magnae Matris esse.[8]

Strabo praeterea Avernum commemorat, lacum Italicum Plutonium ab aliquibus habitum, quia gasia quae exhibebat tam mephitica erant ut aves supra volantes obruerent. Strabo apud fontes priores legit hoc fuisse oraculum mortuorum (nekumanteion) quod Odysseus in libro 11 Odysseae petebat; ipse autem videtur Avernum Plutonium verum non habuisse.[9]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Karl Kerényi, Eleusis: Archetypal Image of Mother and Daughter (Princeton University Press, 1967, ex Theodisce anni 1960 conversus), p. 80 textus.
  2. Christiane Sourvinou-Inwood, "Reconstructing Change: Ideology and the Eleusinian Mysteries," in Inventing Ancient Culture: Historicism, Periodization and the Ancient World (Routledge, 1997), p. 137.
  3. Georg Luck, Arcana Mundi: Magic and the Occult in the Greek and Roman Worlds (Johns Hopkins University Press, 1985, 2006, 2nd ed.), p. 505 textus
  4. A Graece Charonion, ex Charone, portitore mortuorum.
  5. Strabo 14.1.44; "Summaries of Periodicals," American Journal of Archaeology 7 (1891), p. 209 textus
  6. Bernard Dietrich, "The Religious Prehistory of Demeter's Eleusinian Mysteries," in La soteriologia dei culti orientali nell' Impero Romano (Brill, 1982), p. 454.
  7. Ian Rutherford, "Trouble in Snake-Town: Interpreting an Oracle from Hierapolis-Pamukkale," in Severan Culture (Cambridge University Press, 2007), p. 449.
  8. Frederick E. Brenk, "Jerusalem-Hierapolis. The Revolt under Antiochos IV Epiphanes in the Light of Evidence for Hierapolis of Phrygia, Babylon, and Other Cities," in Relighting the Souls: Studies in Plutarch, in Greek Literature, Religion, and Philosophy, and in the New Testament Background (Franz Steiner, 1998), pp. 382–384 textus, de somnio citans Photium, Vita Isidori p. 131.
  9. Strabo C244–6, a Daniele Ogden citatus in Magic, Witchcraft, and Ghosts in the Greek and Roman Worlds: A Sourcebook (Oxoniae: Oxford University Press, 2002), pp. 190 –191.