Facilis descensus Averno

E Vicipaedia
Lacus Avernus ruinaeque "templi Apollinis" sic appellatae

"Facilis descensus Averno"[1] est verbum pennatum promptum ex libro VI Aeneidis. Avernus in mythologia Romana aditus credebatur inferni, et sic in Aeneide Vergilii repraesentatur. Hoc verbo periculum indicitur quo fieri potest ut homines et probi in rebus moralibus peccent. Vel simplicius ut aliqua via hac regione facilis, contraria autem perdifficilis sit.

Apud Franciscum Petrarcam in "itinere ad sepulcrum Domini" invenimus facilis descensus Averni "de quo loquitur poeta" quod verbum etiam nonnumquam apparet:

esse autem huiuscemodi sacris apta loca, quod ibi sint Avernus atque Acheron Tartarea nomina, ibi Ditis ostia, limen irremeabile, et illic facilis descensus Averni, de quo loquitur poeta, quem patentem diebus dixit ac noctibus, sed laboriosi atque operosi reditus, de qua re quia quod scriptum est legisti, si quid ipse preterea viderim atque audierim sequar, extra propositi metas eam.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]