Ave Maris stella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Virgo cum puer. Boccaccino pinxit

Ave Maris Stella est hymnus Latinus et prex Mariae Virgini dicata, quam multi musicographi musica ornaverunt. In liturgia horarum Ecclesiae Catholicae in festis marianis canitur, in primis in Pridiebus. Origo huius orationis incerta est, sed multi hunc hymnum putant a Venantio Fortunato aut a Paulo Diacono scriptum esse.

Versiones musicales[recensere | fontem recensere]

Musicographorum qui hunc hymnum musica ornaverunt, clari sunt Iohannes Leo Haslerus et Claudius Monteverdi.

Carmen[recensere | fontem recensere]

Verba huius precis sunt:

Ave, maris [stella],
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce,

Monstra te esse Matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos,
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram
Iter para tutum,
Ut vidéntes Jesum,
Semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.

Amen.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]