Autolycus (Mercurii filius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Parnassus mons, ubi Autolycus habitabat

Vide etiam paginam discretivam: Autolycus

Autolycus (Graece Αὐτόλυκος), Mercurii filius, in fabulis Graecis est fur notissimus. Anticleae pater, Ulixis avus est; nam Ulixes eum in carmine XIX Odysseae reminiscitur et nomen Autolycum sibi dedisse narrat[1]. Euripides drama satyricum de Autolyco composuit.

Origo[recensere | fontem recensere]

Mater eius Philonis filia Deionis filii Aeoli, ut Hesiodus dicit[2] vel Chione Daedalionis filia[3]. Eadem ab Apolline Philammonem peperit Thamyridis patrem. Interdum filius Mercurii et Stilbae Eosphori filiae dicitur [4] aut ipsius Daedalionis[5] aut Erichthonii[6].

Labores[recensere | fontem recensere]

Mercurius filio muneri dedit, ut furacissimus esset nec deprehenderetur in furto; nam quicquid surripuisset in quamcunque vellet effigiem transmutari poterat, ex albo in nigrum vel ex nigro in album, in cornutum ex mutilo, in mutilum ex cornuto[7]. Idem filio suo nomine peierare permisit[8]. Autolycus galeam Amyntoris ex Eleone rapuit[9] et vaccas Euryti ex Euboea abigit[10]. Argonauta fuit[11]. Herculem luctari docuit[12].

Autolycus et Sisyphus[recensere | fontem recensere]

Autolycus Sisyphi pecus assidue surripiebat nec ab eo deprehendi poterat. Sisyphus furtum sentiebat, quod illius pecudum numerus augebatur et suus minuebatur, et, ut eum deprehenderet, in pecorum ungulis notam imposuit. Ut Polyaenus dicit, plumbo ungulis sic affecit, ut ΑΥΤΟΛΥΚΟΣ ΕΚΛΕΨΕΝ, scilicet Latine Autolycus furatus est ungulae in terra imprimerent; cum Autolycus noctu pecudes abduxisset, sole orto agricolae in via litteras accusatorias viderunt[13] Sunt qui addant Autolycum deprehensum Anticleam filiam Sisypho dedisse, quae postea Laerti coniunx facta est, sed Ulixem e Sisypho genuit[14], quod inimici Ulixis remurmurare solent.

Familia[recensere | fontem recensere]

Neaeram Perei filiam aut Amphitheam uxorem habuit[15] et Anticleam filiam. Iasonis mater Polymede Autolyci filia fuisse inredum dicitur[16]. Habuit et filios, cum quibus in Parnasso monte habitabat, ibi et Ulixes nepos eum vidit.[17].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. XIX 395. Dixit Autolycus filae et marito eius se multis hominibus odiosus (ὀδυσσάμενος) fuisse, nepoti ergo Ὀδυσσεύς nomen dandum esse.
  2. Frg. 64, 185a Merkelbach — West.
  3. Hygini fabulae, 201.
  4. Scholia in Orestem Euripidis, 1646.
  5. Paus. VIII 4, 6.
  6. Sophoclis Thamyris, frg. 242 Radt.
  7. Hes. loc. cit., Hyg. loc. cit.
  8. Dionis Chrysostomi Troicus, 17.
  9. Hom. Il. X 266.
  10. "Apollodori" bibl. II 6, 2.
  11. ibid. I 9, 16.
  12. Ibid., II 4, 9.
  13. Strategemata VI 52.
  14. Sophoclis Aiax, 190, Philoctetes, 417, Ovidii Metamorphoseis. ХIII 31.
  15. Hes. loc. cit.
  16. Hyg. fab. 14, Tzetz. sch. ad Lycophronem, 872.
  17. Homeri Odyssea XIX 395; XXIV 331—335.