Anticlea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Anticlea (discretiva)

Anticlea (Graece Ἀντίκλεια) in fabulis Graecis mater Ulixis fuisse putatur. Autolyci ex Amphithea filia et Mercurii dei dolorum neptis fuit[1]. Dianae socia et venatrix fuit, ut Callimachus dicit[2]. Laertis uxor. Cum spem reditus filii perdidisset, desiderio et tristitia mortua est; Ulixes de morte eius nescit, cum eam in Orco videt et colloquitur[3]. Scholia Homerica Nauplium ei nuntium falsum de morte Ulixis misit; his cognitis ipsa se interficit[4]. Eumaeus Ulixi de Anticlea et morte eius narrat[5]. Filiam habuit Ctimenem[6].

Non a Laerte, sed a Sisypho Anticlea saepissime filium genuisse dicitur ab inimicis Ulixis, ut in Aiace Sophoclis[7]. Cum Sisypho convenit, cum Autolycus boves eius rapuisset, Sisyphus autem illas invenisset[8].

Ulixem genuit in monte Neryto Ithacensi, tempestate improvisa perterrita, unde nomen ei Ὀδυσσεύς a 'Διὸς ὕσαντος' (scilicet Latine Iove pluvium mittente) dedit[9] vel in Alalcomenis urbe Boeotiae[10]. Ipse Ulixes in Odyssea dicit, ut Autolycus avus ei nomen hoc ab ὀδυσάμενος (odiosus) dedit[11].


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodi Catalogi mulierum fragmentum 64 (Merkelbach — West)
  2. Hymni III 211—214.
  3. Hom. Od. XI 85
  4. Scholia in Hom. Od. XI 202.
  5. XV 355—379.
  6. Ibid. 363—367.
  7. 190: ἢ τᾶς ἀσώτου Σισυφιδᾶν γενεᾶς.
  8. Tzetzes in Lycophronis Alexandram, 344; scholia in Iliadem X 266; Aeschyli fragmentum 175; Sophoclis Philoktetes, 417 cum scholis et 1311; Euripidis Iphigenia in Aulide, 524 et 1362; eiusdem Cyclops, 104; Plutarchi Quaestiones Graecae, 43; Servius in Aeneidem, VI 529; Hygini fabulae 201.
  9. Tzetzes in Alexandram, 786; Ptolemaeus Chennus apud Photium, 190; scholia in OdysseamI 75; Eustathii commentarii in Odysseam XIX 407.
  10. Istrus secundum Plutarchum (Qu. Gr. 43).
  11. XIX 409.